1
Laurentii ValJae opuscula tria. iJI.
109
Et sane si in hoc optines, inane sit mihi de ceteris disputare. Ex quo,
inquis, plus poenarum, si delinquas, ex eodem plus praemiorum sequitur,
si non delinquas, quod vobis istam vitam professis ais usu venire.
Brevis quidem ista expeditaque ratio. Sed non minus et ipse breviter
respondere possem: unde compertum habes plus vos subire poenarum,
cum delinquitis, quam nos ceteros, numquid ad inferos per somnum
descendisti. nisi forte vivus 22 ), ob violatam sponsionem criminis?
Verum alio te armorum genere repellere volo, vulnerare, prosternere.
Nam mihi videtur, ut quidque maximo praemio dignum est, cum recte
fit, ita minima poena dignum esse, cum recte non fit, contraque ut
quidque maxima poena, cum prave fit, ita minimo praemio, cum non
fit prave. Quippe maximum praemium maximae virtuti debetur, et
maxima poena maximo crimini, itemque minimum praemium miniinae
virtuti minimaque poena minimo peccato. Ita si vestra non magna
virtus est, non ei magna debeatur remuneratio. Hoc quo sit apertius
exemplis confirman|dum est et quasi testimoniis hominum publicisque F " 1 - 5 <•
iudiciis aestimandum. Utrum enim, ut abs te perconter, maiore laude
ac maiore praemio dignum, id est maiore virtute usum existimas eum,
qui parentem in vitae periculo positum, ut naufragii, ut incendii, ut
ruinae, an qui civem aut ignotum cum non nullo capitis sui discrimine
eripuit ?
Frater. Eum qui civem aut ignotum.
Laurentius. Quaero item, si uterque horum filius atque ignotus
hominem ut dixi in periculo positum cum mediocri conatu negligat
liberare, cum possit, uter magis in vitio erit 22 ) ac magis accusandus?
Frater. Profecto filius, nec accusandus modo verum etiam supplicio
eoque gravissimo afficiendus, cum alter ille ne accusatione quidem
dignus sit, nedum supplicio.
Laurentius. Probe loqueris. Ac ne forte nobis auctoritas desit,
senex ille apud Quintilianum 24 ) in filium inquit: non est beneficium,
quod pascitis, est 25 ) facinus, quod negatis. Infinita dici possunt
huiusmodi: si gravissimum morbum medicus curet aut non curet; si
in foedissima tempestate gubernator in portum salva navi perveniat
aut naufragium faciat; si pueri totidem in bello viros fugent aut fugiant:
si formosissima mulier continens sit aut incontinens; si quis
22 ) unu « C. 2S ) exit C■ 24 ) Declam. V c. 7 p. 110 Burm. 25 ) sed
est Quintil.
m