Laurentii Vallae opuscula tria. IH.
107
Laurentius. Atqui ego facio. Non ergo umquam profitebor.
Frater. Quid si hodierna quaestione efficietur?
Laurentius. Fortasse. Sed quaestio ipsa male est instituta.
Frater. Quid ita?
Laurentius. Quomodo pares in actionibus vitae esse possumus,
qui vita tarn sumus dispari. Tu alligatus es ad paupertatem, ad con- a» nm eadem
tinentiam, ad obedientiam: ego alligatus non sum. Ita aliae tuae ac _ acliane rilae
° ° professi et non
tiones, aliae meae, aliae tuae virtutes, aliae meae erunt, neutro com-professi.
munionem habente cum altero, quasi tu bonus pictor sis, ego bonus
architectus, in quos non cadit comparatio, ac stultissimum sit alterum
alteri praeferre, maxime si uterque est in suo genere perfectus.
Frater. Cetera paria sint, in his tantum differamus.
Laurentius. Atqui istuc est dare vobis, ut sie dicam, laudem
etiam architectandi, nobis non dare laudem etiam pingendi. Vultis 21 )
tribushisnos virtutibus vincere, quod minime ut faciatis permittendum,
Cum vos possitis a nobis in diversis ab his virtutibus vinci. Est virtus
paupertatis tolerandae: sed et dispensandarum opum; est virtus eontinentiae:
sed et coniugii; est virtus obedientiae: sed et sapienter
imperandi. Ita aliqui bas, aliqui illas virtutes possident, neuter utrasque.
Frater. Aliae possunt vobis adesse virtutes quam nobis, sed
nequaquam nostris pares, qui sumus professi.
Laurentius. In contrarium ergo quaestio recidet.
Frater. Quid ita?
Laurentius. Quaerebamus, numquid idem remunerationis | mihi Fol. 7 r.
ac tibi deberetur ex eisdein actionibus vitae. Nunc eaedem actiones
amborum nequeunt esse. Qualis igitur nostra erit quaestio?
Frater. Emendemus eam ita, si videtur. Ex duobus sanctissime
viventibus, ut me et te, plus mereri me hoc ipso, quod professus sum.
Nam ceterae virtutes etsi dissimiles nobis assint, tarnen magnitudine
pares esse possunt.
Laurentius. Miram, ut iam nunc tibi fatear, rem loqueris et quam
prima statim fronte tibi nemo concedat, qui sanctissimos quosque viros
et iam in caelo regnantes memoria repetat. Sed cur ita sentis, tantnm
efficere professionem ?
Frater. Tribus de causis, quantum aut memoria suffragatur
aut ingenio consequi possum. Prima, quod pollicemur tria haec nos
. i
21 ) miltis . . C
)