Skip to main content Jump to sidebar

Full text : Sitzungsberichte / Akademie der Wissenschaften in Wien, Philosophisch-Historische Klasse Sitzungsberichte der Philosophisch-Historischen Classe der Kaiserlichen Akademie der Wissenschaften, Wien, 62. Band, (Jahrgang 1869)

Laurentii  Vallae  opuscula  tria.  111.

105

pars  erat.  De  qua  ita  aecipias,  ut  in  eadem  philosophorum  comparatione
  verser.  Etenim  si  illi  non  feruntur  quod  sibi  nomen  studiosorum
sapientiae  peculiariter  vindicant,  nullis  id  aliis  impartientes,  non  conditoribus
  legum,  non  optimis  senatoribus  i«),  non  summis  oratoribus,
non  iustissimis  regibus,  quorum  sapientia  et  ante  philosophos  natos
et  post  eos  exortos  semper  tarnen  gu|bernatrix  extitit  civitatum,  quis
tandem  vos  ferat  dicentes  non  sacerdotem,  non  pontificem,  non  alium
quempiam  praeter  vos  esse  religiosum?  Qua  in  re  non  tarn  arrogantes
de  vobis  quam  contumeliosi  in  ceteros  videmini.  Quae  enim  mihi  laus
contingere  uberior  potest  aut  e  contrario  maior  vituperatio  quam  vel
religiosum  esse  vel  irreligiosum?  Nam  quid  est  aliud  esse  religiosum
quam  esse  christianum  etquidem  vere  christianum?  Taceo  de  eo  sensu,
cum  sepulcra  dicuntur  religiosa 17 )  et  iudex  religiosus  et  alia  multa.
Dereligione  divina  nunc  loquor:  et  licet  multae  religiones  sint,  tarnen
eae,  quae  falsae  sunt,  non  religiones  sed  superstitiones  et  habentur
  et  dicuntur  ab  iis  dumtaxat,  qui  veram  religionem  cognitam
habent,  quae  etiam  sine  appositione  veri  simpliciter  religio  est
appellanda,  immo  adeo  sine  appositione  Christi,  ut  idem  sit  religio
quod  fides  et  religiosus  quod  fidelis 1S ),  fidelis,  inquam,  non  tamquam
mortuus  sine  operibus  sed  cum  operibus  et  qualis  dici  possit  vere
christianus.  Ut  ait  Iacobus 19 )  :  Si  quis  autem  pntat  se  religiosum
esse,  non  refrenans  linguam  suam  sed  seducens  cor  suum,  kuius
•  lc )  Vgl.  Quintilian  I  prooem.  14  nomen  tarnen  sibi  insolentissimum  arrogaverunt,
ut  soli  sapientiae  Studiosi  vocarentur,  quod  neque  summi  imperatores
neque  in  consiliis  rerum  maximarum  ac  totitis  administratione  rei  publicae
clarissime  versati  sibi  umquam  vindicare  sunt  aitsi.
17 )  Vgl.  Elegant.  I  c.  23  G:  religiosus  homo  qui  aniat  religionem:  sepulcra
et  monumenta  religiosa  sunt  id  est  habent  in  se  religionem:  ille  adorat,
haec  adorantur.
ls )  Vgl.  Elegant.  V  c.  31  D.  —  De  volupt.  III  c.  6  p.  974  christianae  religionis,
quae  proprio  vocabido  fides  dicitur.  Coli.  N.  T.  Mare.  c.  14  p.  828.  Recrim.
in  Fae.  II  p.  538:  et  quoniam  de  religione  agis  eaque  vis  me  retineri  dcbuisse,
  vide  quam  retinear,  qui  illa  te  male  identem  repreliendo.  Vbi  enim
pro  religione  nostra  apud  Paulum,  apud  evangelislas,  denique  apud
Hieronymum  invenisli  fides  nostra,  cum,  ut  ille  testatur,  fides  sine  apposito
dicatur  pro  religione  Christiana?  Nihil  ergo  aliud  est  ad  Pammachium
inquiens,  nihil  enim  prodest  absque  operibus  caelibatus  et  nuptiae,  cum
etiam  fides,  quae  proprie  Christianorum  est,  si  opera  non  habuerit,  mortua
esse  dicatur.
19 )  Epist.  lacob.  1,  26.  27.

Fol.  U  v.
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.