Skip to main content Jump to sidebar

Full text : Sitzungsberichte / Akademie der Wissenschaften in Wien, Philosophisch-Historische Klasse Sitzungsberichte der Philosophisch-Historischen Classe der Kaiserlichen Akademie der Wissenschaften, Wien, 62. Band, (Jahrgang 1869)

Laurentii  Vallae  opuscula  tria.  III.  103
Laurentius.  Quaero  ante  omnia,  ne  quid  in  nostra  disputatione
subsit  ambiguitatis,  numquid  id,  quod  dicebas,  cum  tu  atque  hic  noster
Paulus  parem  degatis  vitam,  plus  te_a  deo  remunerationis  assecuturum,
eam  vim  habeat,  quod  cum  duo  inter  se  nihil  mentium  eorporumque
qualitate  differant  assintque  utrique  paria  omnia  quae  extrinsecus
hominibus  accidunt  et  in  eisdem  ambo  actionibus  vitae  versentur,  plus
tarnen  remunerationis  a  deo  debeatur  huic  qui  professus  est  istam
sectam,  quam  religionem  et  inde  vos  religiosos  appellatis,  quam  illi
non  professo  aliquam  sectam  nee  vestram  nec  monachorum  et  si  quae
sunt  aliae  neque  profiteri  volenti.
Frater.  Antequam  tibi  ad  istud  respondeam,  cogis  me  de  tuo
sermone  mirari,  qui  regulam  nostram  sectam,  non  religionem  appellandam
  putes  nec  nos  religiosos  dici  debere,  quasi  aut  nos  religiosi  non
simus  aut  alii  quidam  religiosi  sint.  Quo  fit  ut  non  modo  dignitatem
nostrae  professionis,  quae  nostra  nunc  quaestio  erat,  verum  etiam
nomen  ipsum  in  dubium  revocare  velis  atque  adeo  inveterato  iam
cognomine  nos  privare  et  alio  pudendo  dehonestare.  Ut  iam  contumeliosior
  in  nos  sis  quam  Paulus  fuit,  qui  non  sectam  nostram 12 )
esse  sed  religionem  dixit.
Laurentius.  Equidem  non  id  agebam,  ut  de  vocibus,  praesertim
alia  nobis  quaestione  instituta,  disputare  veilem  et  controversiam
nostram  alio  traducere.  |  Verum  quoniam  me  de  hac  re  satisfacere  Fol.  4  v.
iubes,  respondebo.  Non  soleo,  cum  in  coetu  doctorum  disputo,  quales
hi  sunt,  verbis,  quae  magis  vulgus  quam  periti  probant,  sine  praefatione
  aut  aliqua  testificatione  uti,  ne  forte  illa  usurpans  approbare
  videar  et  ad  legem  meae  orationis  posse  convinci,  id  quod  faetitari
  in  iudiciis  cernimus.  Cuius  rei  exempla  referre  possem,  nisi
vererer  in  tarn  levi  materia  esse  longior.  Neque  vero  necessitatis
tantum  causa  accurate  loquendum  est,  ut  nunc  mihi  faeiendum  fuit,
sed  etiam  venustatis.  An,  ut  de  vestris  tantum  vocabulis  agam,  ego
vestro  more  dicam  observantiam  pro  observatione,  guardianum  pro
custode,  claustrum  pro  atrio  sive  porticibus,  ecclesiam  pro  templo,
saeristiam  pro  sacrario,  librariam  pro  bybliotheca,  stolam  pro  vitta,
indulgentiam  pro  venia,  confessorem  pro  eo  qui  audit  peceata  conl2

 )  regulam  nostram?
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.