Skip to main content Jump to sidebar

Full text : Sitzungsberichte / Akademie der Wissenschaften in Wien, Philosophisch-Historische Klasse Sitzungsberichte der Philosophisch-Historischen Classe der Kaiserlichen Akademie der Wissenschaften, Wien, 62. Band, (Jahrgang 1869)

100

V  a  h  1  e  n

tractetur  ingenio.  Si  quidem  de  bello  troiano 4 )  multi  et  post  et  ut
reor  ante  Homerum  scriptitarunt,  sed  eos  omnes  Homerus  velut  aquila
aut  balaena  post  se  et  a  tergo  reliquit.  Virgilius  de  cultu  terrae,  de
vitibus  atque  arboribus,  de  peeoribus  canibusque,  de  apibus  scripsit  :
materia  si  eam  per  se  ipsam  inspicias  humillima,  apud  liunc  tarnen
auctorem  praestantissima.  At  poetas  quosdam  recentes  eum  lego,  qui
regum  populorumque  bella  cantanda  sibi  sumpserunt,  ita  loquuntur,
ut  melius  faeturi  fuerint,  si  bella  ranarum  et  murium,  ut  Homerus
adolescens,  aut  apium,  sicut  Virgilius  fecit,  cantavissent.  Quid  sublimitatis
  videtur  habere  posse  scuti  materia?  Et  tarnen  quid  sublimius
quam  apud  hos  auctores  vel  Achillis  scuturn  vel  Aeneae,  ut  non  tarn
clipei  quam  terrarum  orbis  exprimi,  pingi,  repraesentari  putetur.
Adeo  interest,  quo  ingenio  materiam  aut  qua  facundia  tractes.  Verum
relicto  carmine  de  prosa  loquamur.  Nonne  inter  historias  magnitudirie
quidem  pares  tantum  tarnen  differentiae  est  imparitate  scribeutium,
ut  hanc  sollicito,  suspenso,  affecto  animo  legas,  relegas  s),  illam  securo
Fol.  2  r.  ac  sopito  transeas  nec  possis  perlegere.  Cur  |  ita?  Quia  in  hae  res
magnae,  graves,  periculosae,  in  illa  minutae,  vulgares,  leves  exponi
videntur.  Iam  vero  in  eisdem  causis  non  vides,  ut  apud  hunc  oratorem
omnia  ardeant,  apud  illum  vero  frigida  sint,  et  hoc  dicente  iudices
auditoresque  modo  irascantur,  modo  mitigentur,  modo  gaudeant,  exhilarentur,
  rideant,  modo  irascantur 6 ),  doleant,  fleant,  illo  dicente  vix
somnum  teneant  ae  ne  teneant  quidem.  Atque  ut  exempla  infinita
praeteream  et  ad  theologiam,  de  qua  scripturus  sum,  descendam,  quis
tandem  de  illa  non  audet  scribere,  quis  non  de  eiusdem  difficillima
quaque  materia?  Ut  non  sine  causa  Horatius 7 )  dixerit:  scribimus  inilocti
  doctique  poemata  passim.  Quod  ille  de  poetis,  ego  de  theologis
dico.  Inter  quos  tantum  interest,  ut  earundem  s)  rerum  scriptores
cum  invicem  confero,  non  de  eadem  videantur  materia  Ioqui,  immo
adeo  liic  de  maxima,  ille  de  minima,  hic  de  stellis,  ille  de  flosculis,
ille  repere,  languere,  dormire,  stertere,  somniare,  hic  felici  volatu  se
ferre,  nunc  quasi  spatiari,  nunc  in  orbem  ludere,  nunc  deorsum  praecipiti
  lapsu  demitti,  eademque  sese  in  altum  celeritate  recipere.  Neque
vero  haec  dico,  quasi  hae  laudes  mihi  assint,  sed  de  ingeniorum
diversitate  in  eiusdem  desudantium  materiae  campo.  Ut  appareat  eum

4 )  add.m.2  5 )  perlegas  C,  relegas  m.  2.  6 )  raisereanfur?  7 )  Epist.
IM,  117  8 )  eorundem  C
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.