Laurentii V'allae opuscula tria. III.
99
II
LAURENTII VALLENSIS
DE PROFESSIONE BEMGIOSOBDM.
Solent in me, ßaptista, vir praetorie, plerique mirari, nonnulli
-etiam apud me quoque ipsum incessere, partim quod altas nimis invadam
arduasque materias, partim quod numquam non aliquem mihi
deligam ad reprehendendum. Quibus ego libens satisfacerem, si mihi
quod saepe ‘) suadent, aliquando *) persuaderent. Sed qui possum,
quod ad primam partem attinet, tenuiores sumere ad scribendum
materias? Neque enim tarn eas metimur suapte natura quam scribentium
facultate, ut pro modo ingeniorum vel grandes vel pusillae
plerumque iudicentur. Etenim per eadem immensi huius aeris spatia
spectamus aves ultro citroque commeantes, quasdam 2 ) quidem altum
iter et nubibus proximum tenentes, quasdam 2 ) vero aliquanto inferius,
alias autem non procul a terra, alias brevi volitatu inter arbusta
fruticesque contentas. Quod item in aquis contingit, ut haec
piscium genera litora ament, illa latebras etiam ac saxa, multa vasto
inari profundoque gaudeant. Quae omnia cum 3 ) unum atque idem
elementum incolant, plurimum tarnen inter se differunt locorum diversitate,
quia unumquodque ad eum locum, qui praecipue sibi apius
est atque conveniens, se accommodat: ita ut quodque maxime validum
est, ita audacissime media ipsa elementi spatia | penetrat: quales in Fol. 1
caelo aquilae, in mari balaenae. Eadem ratio materiarum est, quas
ad volatum, ut sic loquar, natatumque sibi humanum ingenium sumit.
Nulla enim earum tarn Iocuples est, quae non inops, si a tenui vena,
nulla rursus tarn inops, quae non Iocuples esse videatur, si ab uberi
’) add. m. 2 ~) quosdara C 3 ) add. rn. 2
7*