Die früheren Wanderjahr« des Conrad Celtes.
143
Quique Eufratis habent conflua flumina.
Hinc coelum omne patet, terraque cognita est,
Et qui quadrifidis continet angulis,
In lucem veniunt arte Alemanica,
Quae pressis docuit scribere litteris.
Te vivo, lyricos jam canimus modos,
Et laudata Yiris plectra prioribus,
Concinnis fidibus pollice tangimus.
Qua virtutis bonos et meritum decus,
Cultum perpetuis temporibus manet,
Et semper viridi fronde repollulat,
Hoc Grai Studio nomen ad aethera
Fuderunt. Italis deinde sequacibus.
Et nos nunc facili tenuia barbito
Illorum celeres dum sequimur pedes,
Coelo sub rigido carmina spargimus,
Dum vires dabis ac ingenium mihi,
Atque inculta probes si mea carmina,
Omans laurigeris tempora fronclibus,
Me gustasse gutem nectar Olympicum.
e) Das Diplom über des Ccltcs Dichterkriinung.
Fridericus III. Romanorum Imperator Augustus. Nostri et
Imperii sacri fideli Conrado Celti Protucio, Poetae iaureato, gratiam
Caesaream et omne bonum.
Magno olim in pretio l'uisse poetas vel hinc constat, quod
summos quosque Romanos ac Caesares poesi operam dedisse
memoriae est proditum; hinc Octaviani Augusti, Tiberii, Juliani
Cae'saris et complurium aliorum Impcratorum, praedecessorum nostrorum,
elegantissima carmina circumferuntur, quod nisi summam
huic disciplinae dignitatem inesse putassent, nunquam in tantae
republicae administrandae occupatione tarn sedulam illi operam
navissent. Quare etiam non minori apud Graecos aestimatione semper
haec doctrina fuit habita; quam rem attendentes, quoniam in illa
jam pridem arte multis annis et laboribus sis versatus et idcirco
omnium judicio peritissimus evaseris, cujus rei amplum apud
nostram Majestatem imperialem hodie tui ingenii et poeticae doctrinae