Die früheren Wanderjahre des Conrad Celtes.
139
jecit: Impossibile non curantem habere, quod babeat. Somnum, vinum,
amicum et philosophiam dixit curarum levamina et vitae vehicula.
Aetate vinum et carmina pretiosa fieri.
Conveniens esse philosopho pessimis displicere.
Philosopbum oportere amatores sui primum docere patientiam
et vacuos reddere affectionibus.
Invidiam convertere debere sapientem in misericordiam.
Optimum genus victoriae non in invidiam, sed in poenitudinem
duxisse hostem.
Tolerabiliores esse miserias, dum ad aliorum comparantur
calamitates.
Illorum, qui sine laude viverent, eorum laudes et vituperia non
debere curare sapientem.
Praebere histrionum speciem, qui habitu tantum profiteantur
religionem et pbilosopbiam.
Eam generosam dixit esse linguam, quae in praesentem dicere
non erubescit, quae in absentem effudit.
Pbilosophum vulgi opinionibus se conßrmare debere, cogitationes
autem suas non circumferre.
Multum referre in quae tempora cujusque vita et virtus
inciderit.
A Diis neminem amari, nisi quem arnent homines.
Amantem et invidum intra se gestare supplicium.
In praeteritum ne quidem deos immortales consulere posse, e
perinde seram de bis esse consultationem.
Principes indoctos esse organorum more dixit, quae aliorum
impulsu sonos edant.
Foelices esse dixit, qui alios probata institutione erudirent;
foeliciores, qui cogitationes suas illustres ad posteritatem destinarent;
foelicissimos, qui utrumque perfecissent. Et perinde tria genera
ingeniorum: bonos, qui aliorum scripta interpretarentur: meliores,
qui exotica transferrent: optimos, qui nova cuderent.
Animorum affectus dixit esse fatales.
Hortanti, ut indoctum doctorem salutaret, respondit, doctos
quaerinnis, doctores plures habemus.
Aspernantibus eloquentiam et graecas litteras respondit, facilius
esse honesta studia et virtutem contemnere quam discere.
Pbilosophum decere passiones suas frangere aut condere.