Skip to main content Jump to sidebar

Full text : Sitzungsberichte / Akademie der Wissenschaften in Wien, Philosophisch-Historische Klasse Sitzungsberichte der Philosophisch-Historischen Classe der Kaiserlichen Akademie der Wissenschaften, Wien, 5. Band, (Jahrgang 1850)

67

uit  et  expectans  modicum  congregationem  snam  misit  vnum  militem
  ad  preurbium  ex  illa  parte,  vbi  dominus  Johannes  Boborle
stabat  cum  suis  suscitando  et  vocando  eum,  quod  subito  veniret
  extra  ad  campum  ad  ecclesiam  sancti  Egidij,  vbi  dominus
suus  fidelis  Baro  esset  cum  gentibus  suis  et  vellet  sermonem
habere  in  campo  ;  qui  dominus  Johannes  heresiarcha  illum  Militem ­
  secutus  est  credens  ire  ad  Baronem  et  miles  duxit  eum
cum  ducentis  ad  faciem  Regis.  Ille  credens  ibi  esse  et  stare
socios  suos  Regi  presentatus  est,  quem  Rex  cum  suis  circumdedit  et
tenuit;  postea  veniunt  centum,  postea  pauciores  sic,  quod  taliter
  Rex  multos  arripuit;  postea  venit  vna  rotta,  cui  venit  vnus
obuiam,  qui  euasit  a  rege  et  dixit,  omnes  esse  traditos,  quia
Rex  esset  in  campo  cum  magna  gente,  quod  auerterentur  (sic)
et  subito  multi  detenti  sunt  et  Baro  vix  solus  affugit  (sic)  videlicet
  Baro  de  Ko  b  ha  *)  de  Elckhaim;  sic  rex  tenuit  illum
campum  tota  die  epiphanie  doinini  et  noctc,  antequam  recessit
propter  ciuitatem  lundoniensem  ,  ne  ibi  subito  facti  fuissent  Rumores.
  postea  die  XIIII.  mensis  Januarii  Rex  fecit  execucionem  et
fecit  de  illis  captiuis  XXXVII.  trahi  per  ciuitatem  ut  traditores
et  postea  suspendi  et  postea  cum  patibulis  ut  hereticos  concremari,
  dominum  Johannem  Boorle  (sic)  (cum)  septem  ut  hereticos ­
  concremare  fecit,  qui  septem  omnes  prespiteri  erant  et
post  paucos  dies  facta  est  execucio  successiue  sic,  quod  iam
centum  et  iam  L.  occisi  sunt  et  multi  incarcerati.  Item  fecit
Rex  proclamari  per  precones  publice  in  omnibus  stratis,  quod
quicumque  sciret  dicere,  in  quo  loco  esset  Baro  de  Elckhaim,
illi  vellet  dare  quingentas  et  habere  deberet  libras  angliancnses
que  faciunt  in  moneta  quindecim  decentena  nobilorum;  qui  autein
  posset  eum  interficere  aut  ad  presenciam  Regis  ducere  deberet ­
  habere  mille  libras  anglianenses,  que  faciunt  tria  milia  nubilorum.
  Item  generalem  fecit  proclamacionem,  quod  quicumque ­
  aliquem  inveniret  de  illa  secta,  quod  ipsum  abque  (sic)  Judicio
  jnterficeret  et  si  esset  ita  potens,  (ut)  non  posset  eum
interficere,  quod  tune  denunciaretur  Regi  et  ipse  vellet  facere
execucionem  Et  Rex  dixit  per  illum  se  veile  modo  illam  sectam
  extirpare.  Wilhelmus  Canonicus  Ecclesie  Olomucenis.
Vergleich:  Lingard,  Geschichte  von  England  (Uebersetzung  von  Snlis,  Frankfurt  1828)
V.  5  und  ff.

*)  Diese  beiden  Worte  sind  durchstrichen.
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.