66
Baronis ad dictam donmm cdifficandam sunl eciam vocati, qui in
illis temporibus, quando Baro istas congregauerat gentes eciam
uocati fuerunt et eis expositum fuit, quomodo Regem et suos occidere
vellent in illa nocte videlicet in epipliania domini et consequenter
vellent intrare lundoniam altera die et occidere omnes
episcopos et prelatos ac religiosos per totam ciuitatem existentes
vbique. Illi carpentarij breuiter diuinitus ut creditur inspirati inter
se istam materiam tractantes et voluenteste cogitabant, quantum
istud malum esset regnum destruere Regi (sic) et stragem
tantam in clero et ecclesia dei facere, inter multa argumenta habita
concluserunt sine mora transire et regem auisare, ne (a) barone
tanta mala et periculosa in eum committerentur, quibus ad
Eltkhaym, ubi Rex constitutus fuerat, quantocius venientibus cum
instancia magna petiuerunt accessum ad regem, quod eis concessum
fuit. Breuiter Regem de tanto malo et tractatu et conspiracione
facta auisant. Rex autem non de facili <idvisatione|eorum
motus respondit: videatis, ne mentiamini, si non reperiam
rem ut dicitis, capite vos puniam. Illi responderunt: domine si
non volueritis credere in hijs, que diximus vobis, non decapitabitis
nos, sed comirittatis hoc alijs, quia vos non e'ritis viuus
quasi dicerent, vos videbitis, quod ita veniet, quod interficiamini
cum vestris, ideo non poteritis nos decapitare. dixerunt
eciam Regi, quomodo Biclefiste in preurbio lundoniensi congregati
deberent omnes post medium noctis convenire prope Basilicam
Sancti Egidij extra muros lundoniensium (sic) in campis
et ibidem dictus Baro et dictus Johannes Boborle eresiarcha
eorum vellent videre exercitum et examinare eos et confortare.
Breuiter Rex finxit se ire dormitum et personaliter sedet
super vnam Nauiculam paruam et pertransiuit flumen, quod prope
mvnicionem erat et ex alia parte transiuit lundoniam et misit
occulte pro legistis, in quibus maiorem fiduciam habuit exponens
ipsis factum, qui subito ordinauerunt II 0 . milia armatorum,
qui ad regem secrete vencrunt, de quo multum gauisus fuit;
demum misit ad ciuitatem lundoniensem secrete et congregauerunt
XX. milia armatorum; sic idem in non multis horis habuit
extra in campo et in ciuitate quasi XXX. milia armatorum et
exiuit ad locum prope ecclesiam Sanct. Egidij extra muros, vbi
Bicleffiste proposuerunt conuenire et preuenit eos et expecta-