65
amplius accederet, postea mandauit sibi, ne curiam et cappellam
suam ammodo intraret.
Iste Baro ad omnes accusationes huiusmodi non desistens iterum
regi accusatur ab archiepiscopo satis importune. Rex excusans
se dixit archiepiscopo: ego feci, quod in me fuit, ad presens
judicij vestri interest corrigere et procedere ordine juris contra tales
ut decet. Archiepiscopus habita licencia regis conuocauit suos
suffraganeos Episcopos, doctores, prelatos, et concilium fecit et citauit
istum Johannem de Eckhaym Baronem et Breuiter obseruatis
omnibus terminis et pluribus (sic) ut hereticum judicialiter condempnauit.
populus communis de secte sua condempnacionem (sic)
egre ferens conuenciones et conspiraciones occultas contra dictum
regem Et clerum Omnesque religiosos fecerunt (sic). Idem eciam
Baro post condempnacionem suam de lundonio recedens habuit
quendam pauperem monachum obuium in campis de ordine predicatorum,
cuius caput abscidi (sic) fecit dicens: tales homines deo
invtiles et suam sectam deo magis esse gratam, quia in conuentu
ordinis predicatorum fuit condempnatus in lundonio. Significans
archiepiscopo tantum, quod suum caput abscidere et
habere vellet, ut sibi caueret. Istis sic stantibus dictus Baro
Maliciam suam in regem et clerum deducere conatus est et conspiracionem
occultam conspiracione cumulatus tantum fecit et ad
effectumperduxit, quod in ciuitate lundoniensi et extra de sua secta
et ßicleff in preurbio lundoniensi in vigilia Epiphanie domini secrete
congregauerat vigiuti milia armatorum, inter quos plures
clerici Bicleuiste erant et vnus precipuus eorum heresiarcha nomine
dictus Boborle et voluerunt ista nocte expugnare vnam mvnicionem
regis prope lundoniam ad duo parua miliaria teutonicalia,
que vocatur Elchaym, in qua Rex erat et solempnis ambasiata regis
francie ibidem secum fuerat ad eum missa de francia. ibi Regem
et omnes secum existentes occidere volebant in nocte ipsis
in primo sompno profunde dorraientibus supponeutes, quod ibi Rex
cum ambasiatoribus Regis francie letus esset et eos honoraret conuiuia
et epulas ordinando.
Contigit, quod Rex prius disposuisset ante aliquot menses,
quod vellet ^edifficare vnam domum et ad illud edifficium perficiendum
vocari fecit plures carpentarios de lundonio. factum
est, quod duo carpentarij de secta Bicleff et Societate dicti
Sitzb. d. philos. histor. CI. Jahrg. 1850. II. Bd. I. Hft. 5