717
Item x. pecie pro Baculo Episcopali.
Item Pannirium cum uno Vanel de Schamleto.
Item vij. Scutelle ferree.
Item Malhenvas cum Zinnen.
Item Pipcnne magnum, et duo Perna.
Item Pilleus antiquus.
Item ampulla deauricalco.
Item canula lignea ligata cum stanno.
Item v. pecie magne ferree et duo ga’ter ferrea.
Liber notitt. Frising. s. XIV. fol. 20 a. col. 2. u. b. col. 1.
Omnes in Judicio vestre dominationis Purchrein per famulos Goldekerii adeo grauibus
vulneribus sauciati quod quidam ex illis claudis perpetuo gressibus gradiuntur,
ccterique cicatrieibus euidentibus et horribilibus maculati vestre gratie fideliter conqueruntur,
quod ad perpessa mala suis subscriptis rebus proh dolor sunt spoliati, et sio
malo malum nimis nimium multiplicato ex xlvj viris acriter vulneratis, sex viri in diebus
jx ab huius vite ergastulo emigrarunt. Summa spoliationis equorum, jumentorum ac peccorum
Centum. 1. capita. Item iumenta quibus in domibus sunt spoliati prompte pro 1.
libris monacensibus possunt estimari.
fol. 18. a. col. 1.
Hic notati sunt articuli in Instrumentura confirmacionis super negotio officialium
nostrorum inter Reuerendum dominum nostrum dominum Cbunradum venerabilem Episcopum
Frisingensem inserendi.
Primo quod omnes Officiales ad cuiuscunque collationem spectantes aboleri debent
preter quatuor hic expressos, videliat Molendinatorem, Hofgaeralinum , Pistorem, Grazzaerium,
qui in antiqua libertate debent integraliter permanere, tamquam maxime ex aliis
necessarii, quorum trium videlicet molendinatoris, Ho/tgaemlini et Grazzerii, ad dominum
prepositum collatio pertinebit, et quarti hoc est Pistoris collatio ad dominum Decanum,
qui pro tempore fuerint, tantummodo pertinebit.
Jura vero que ad Officiales abolendos in antea spectauerunt, eis cedentibus uel decedenlibus
ad collatores eorum hoc modo, siue Prepositus, siue Decanus, siue Cellarius,
siue prepositus montanus ea conferant transferentur.
Decime vero et modii qui dicuntur ahmutt, ad collatores officiorum spectabuntur,
si qua vero Jura tarn in Cellario, quam in granariis et hortis uel areis in ciuitate habent,
Capitulo permanebunt, exceptis agris mactatoris qui cedent preposito, qui pro tempore
fuerit, cum predictis decimis et modiis qui ahmutt dicuntur, in collationis eorundem officiorum
ad se spectantiura recompensam.
Item iudicium habebit dominus prepositus de Omnibus officialibus quamdiu superstites
fuerint, sicut prius, super quatuor vero officiales permanentes in suo statu etiam
habebit Judicium perpetuum sicut ex antiquo.
Item quod dominus noster predictus xx. libras denariorum Wiennensium apud Holenburch
deputet perpetualiter soluendas cum domo Hohgaemlinne et tribus vineis sibi
attinentibus , de quibus videlicet xx. libris , domo , et vineis domino preposito usque ad
mortem Hofgaemlinne annis singulis in Frisinga de vino australi cum illuc traductum fuerit,
una carrata australis, videlicet duo vasa xxx. urnas australes capientia ministrabuntur.
Post mortem vero predicte Hofgaemlinne de denariis domo et vineis prenotatis preposito
soluentur tria vasa et Decano unum in Frisinga. Si vero casu aliquo contingente vinum
sursum traduci non posset pro rata venditionis vasorum in Austria predictis domino preposito
et Decano denarii a preposito vini versus Austriam persolucntur.
Item quod prepositus qui pro tempore fuerit, si quid de collatione officiorum permanentium
pecunie receperit, medietatem perccptorum sicut ab antiquo Capitulo impertiatur.
Decreuimus etiam, ut circa officia granatorum , que habebant duo granatores et
tertium subcellerarius, cedentibus vel decedentibus illis in unum officium redigantur, et
idem officium summus prepositus, qui pro tempore fuerit, habet conferre, uel committere