698
10. S.) Venerabilibus deo deuotis patribus et dominis N. Priori et contienlui Domus
Carthusiensium extra muros Argentinönses dominis et fautoribus nostris prestantissimis.
Venerabiles deo deuoti patres et domini preslantissimi. Quoniam nedum rhorum grauitas
et sciencie splendor, verum etiam deuotionis virtutisque claritudo quibus d. v. egregii
patris domini Nicolai Kempf ordinis vestri olim Prioris in Gemnico et nunc in domo
vestra moram facientis dono altissimi feliciter irradiatur, testimonio egregiorum fideque
dignorum virorum apud nos insonuit, Et quod idem dominus Nicolaus adüsquc in
ipsa domo vestra ut didicimus professionem non fecerit, quodque per eius opera virtutum
domui ordinis vestri prefati in ipsa ciuitate nostra multa protendatur ubertas et civitati
nostre eius directioni felicior speretur auctore domino commoditas prouentura. Quapropter
ardore deuotionis accensi desideramus eundem in domo ipsa apud nos Labere presentem,
ut eius doctrina et exemplo feüci populus noster omnipotenti reddatur acceptior
et virtutibus illustretur. P. V. sinceritate qua possumus maiori rogantes , quatenus eidem
domino Nicolao domum prefati ordinis vestri in ciuitate nostra per P. V. nostri contemplatione
ingrediendi fauorabilis licentia detur et facultas, precipuam nobis in hoc fauoris
et bencplaciti puritatem grata officiorum vicissitudine promerendam ostensuri Datum etc.
(Karthäuserkloster in Nürnberg?)
Cod. lat. monac. 215. fol. 259.
10. t.) Reuerendissime pater. Affcctu sincero deuotioneque purissima qua consulat»s
et universitas presentis ciuitatis gloriam et honorem sedis apostolice prosequitur P. V.
ReV2rendissimam“velud pacis angelum, eiusdem sedis legatum dignissimum exultatione plurima
duxerunt suscipiendum. Spcrantes quod vestrarum magnitudinem virtutum et excellentis
prouidentie, qua personam vestram illustrauit altissimus, uulneratum negotium
germanice nationisquod procli dolor sub guerrarum dispendio et detestabili dissensionum
fluctuat tempestate desiderate eoncordie medelam amplcctetur. Et eradicatis turbationum
zizaniis in ca. eluceat splendor pacis et beatitudo quietus. Ad ea igitur felicia prosequenda
et fine optato consumenda P. V. Reverendissime gratioso patrocinio cooperari
dignetur gratia pneumatis almi etc.
Cod. lat. monac. 215. fol. 259. b.
10. U.) Pius Episcopus etc. Carissimo in Christo filio Friderico Romanorum imperatori
semper Auguslo Salutem etc. Intelleximus tarn in literis Serenitatis tue, quam per dilectum
Wolfgangum Vorchtenauer tuum oratorem maiestatem tuam Georgio asserto regi
Bohemie, qui tibi in tuis iniuriosissimis atque-alrocissimis oppressionibus fideliter et efficaciter
succurrit non inmerito et suis affici, ideoque te a nobis expetere, ut dilectos
filios ciues Wratislauienses inducamus, quod eidem ut suo regi omagium prestent cum
etiam ad id ex pacto nunc obligentur, et timere non habeant quod umquam compellantur,
fidem atque ritum communionis quem tenent inmutare. Carissime fili non est tue serenitati
incognitum, ipsum Georgium nec nobiscum et hac sancta Romana ecclesia, que est
mater fidei Christiane ., neque tecum atque cum ceteris christianis regibus in fide catholica
et ritu eoncordare, sed se ipsum per publicam declarationem a corpore Christi
mistico et sancta ecclesia cuius Cristus caput existit damnabiliter quod cum dolore referimus
separassc. Et cum Christus dominus noster sit rex regum et dominus dominantium
Necesse existit omnes Christianos reges de ipsius regno esse, quod est universalis
ecclesia, cui nos licet inmeriti ut eiusdem vicarius presidemus. Cerlum profecto eum
esse, qui se ipsum ab ecclesia katholica scismate separauit inrepublica ehristiana, nullam
aut regiam aut aliam posse tenere dignitatem. Nos quoque ut fidelem Christi vicai’ium
decet eundem pro etlinico et publicano atque absci^o de corpore Christi membro sine
ulla dissimulatione habere tenemur. Ex quo intelligit maiestas tua, nos oporlere mandare
dictis Wratislauiensibus ut nobiscum sentiant, et Georgium ipsum regem esse non
posse, nec ut regi obedienliam fore ei qui de corpore Christi se sua sponte precidit.
Nec in hoc quecumque pacta ipsi substare possunt. Sic enim naturalis pacta prestandi
liomagii dissoluisset, ita non minus hec abscisio a corpore Christi, extra quod Christianus
ut Christianus non vivit pacta illa dissoluit. Non enim Wratislauienses a nostris oratoribus
inducti fuere, ut se obligarent post triennium et unum mensem prestare Georgio