Skip to main content Jump to sidebar

Full text : Sitzungsberichte / Akademie der Wissenschaften in Wien, Philosophisch-Historische Klasse Sitzungsberichte der Philosophisch-Historischen Classe der Kaiserlichen Akademie der Wissenschaften, Wien, 5. Band, (Jahrgang 1850)

695

modo  erga  sanctem  matrem  ecclesiam  propensum  esse  sed  ipsum  etiam  venerabilis  christiane
  religionis  quodammodo  aduocatura  esse  cognoueris.  Idcirco  hij  quos  hic  intueris
Illustrissimi  regis  Bohemie  oratores  apud  maiestatem  imperatoriam  sinceram  fidem  non
mediocriter  instituerunt  ut  aliquem  ex  suis  quibus  maiestatis  nomine  fides  adhiberi  possit
cum  ipsis  ad  promouendam  et  commendandwm  iustissimam  piissimam  ac  clementissimam
eorum  causam  destinaret,  non  quidem  ut  suasores  et  adiutores  aput  S.  t.  cui  utpote  ex
stipaHi  promptissime  suaderi  non  debet  ut  publico  bono  et  Christiane  religioni  fauorera
prestet,  verum  ut  esset  qui  deuotius  eorum  erga  S.  t.  testimonium  perhiberet.  —  Oro
igitur  humilime  b.  p.  ac  supplico  quibus  possum  precibus  aput  S.  t.  non  quidem  eorum
aut  regis  eorum  nomine  sed  eius  qui  me  misit  incliti  Friderici  Romanorum  Imperatoris
cui  res  ista  multo  magis  quam  si  de  priuato  ageretur  comodo  cordi  est.  Oro  inquam  et
supplico  iterum  ut  ipsum  regem  et  piissimam  regis  de  qua  tecum  acturi  sunt  causam  ea
qua  celera  consueuisti  humanitate  ac  paterna  beniuolentia  complectaris  ac  foucas  atque
ea  tibi  fide  et  diligentia  commendatum  esse  arbitreris  ac  si  de  ipsius  Imperatoris  domini  mei
comodis  ageretur,  efficiasque  b.  p.  si  ipsum  a  quo  huc  missus  sum  imperatorem  amas,  de
qua  quidem  re  dubitari  equum  non  est,  ut  idem  de  quo  ipsi  oratores  cum  S.  t.  loquuti
sunt  negocium  quod  et  inmortalis  dei  laudem  et  amplificationem  et  firmamentum  katholice
fidei  et  venerabilis  ecclesie  bonum  sine  ulla  duhitalione  complcctitur  iuxta  eorum  uota,
et  ut  sancte  Romane  ecclesie  utilitas  exigit  nulla  omnino  uel  obstanti  uel  remoranti  dilalionc
  expediatur.  Si  quid  autem  est  in  quo  possit  hoc  pro  negotio  Cesarea  maiestas
opem  ferre,  in  eo  neque  opere  nec  consilio,  neque  aliarum  rerum  adiumento  maiestatem
imperatoriam  ullo  modo  deesse  animaduertas.  Misisset  Serenissimus  Imperator  dominus
meus  prefatus  ad  hanc  rem  a  S.  t.  impetrandam  pluribus  rebus  expertum  et  raaioris  autoritatis
  virum  quam  ego  sum  qui  quantum  in  talibus  rebus  agendis  valeam  tuam  sanctitatem
  non  lateat.  Sed  cum  consideret  nihil  magis  et  sauctitatis  tue  officium  exigere  et
uoluntatis  tue  desiderium  expetere,  quam  earum  quibus  inmortalis  dei  honor  augeatur
atque  amplificetur  neminem  esse  posse,  sibi  persuasit  tarn  paruum  hominem  cuius  aput
S.  t.  oratio  maximi  ponderis  ac  momenti  habitura  non  sit.  Cum  enim  non  priuatam  imperatoris ­
  mei  nomine  sed  publicam  susceperim  causam,  non  potes  eam  (ut  arbitror)  beatissime
  pater  uel  refutare  uel  aspernari.  Tu  communis  omnium  Christianorum  pater
merito  exislim  ueris,  Nos  unius  filie  tue  hoc  est  unius  Christiane  prouincie  causam  suscepimus.
  Si  igitur  hanc  prouinciam  deseris,  si  huic  regi  non  faues,  filiam  tuam  deseris
filio  tuo  non  faues,  domum  tuam  in  filiorum  tuorum  caput  labi  permittas.  Dici  possunt
preter  hoc  plurima,  quo  et  incliti  regis  Bohemie  erga  S.  t.  deuotionem  et  Serenissimi
Imperatoris  nostri  cupiditati  astipularentur.  Sed  michi  et  ipsius  rei  claritas  ac  magnitudo
  et  tue  sanctitatis  inmensa  prudentia  silentium  inducunt.  Da  denique  operam  queso
bcatissime  pater  ut  et  ego  ad  Serenissimum  dominum  Imperatorem  meum  et  hij  clarissimi
oratores  ad  inclitum  regem  suum  sanctitatem  tuam  Iaudibus  extollentes  et  votorum  nostrorum
  compotes  quantocius  redeamus.
Recitata  Sabbato  ante  reminiscere  in  audientia  publica  xx  Maij  (?Martii)  anno  Ixij.
Per  Wolfgangum  Vorchtenawir  Serenissimi  imperatoris  prothonotarium  secretum.
Cod.  1.  monac.  215.  fol.  236.
10.  p.)  Pius  papa  secundus  carissimo  in  christo  filio  Georgio  Bohemiae  regi  etc.  Carissime
  in  Christo  fili  salutem  et  apostolicam  benedictionem.  Ultimas  literas  tue  serenitatis
cognouimus  quemadmodum  tu  propter  nonnulla  impedimenta  personaliter  ad  dietam  venire
non  valeas.  Intendis  oratores  tuos  cum  pleno  mandato  transmittcre  quod  nobis  fuit  admodum
  gratum,  non  ignorantes  quanto  adiumento  rebus  gerendis  esse  possis,  si  ea  voluntate
  qua  regem  catholicum  decet  fueris  hoc  opus  amplexum.  Illam  itaque  hortamur
in  domino  et  rursum  requirimus,  ut  eorum  aduentum  differre  ulterius  non  velis  quando
quidem  nos  hic  semper  futuri  non  sumus  et  publica  christianorum  causa  celeritatem  (ut
vides)  desiderat.  Eosdem  autem  venientes  lionorifice  accipiemus,  nec  aliter  omnibus  in
rebus  habebimus  quam  consueuerit  apostolica  sedes  regios  oratores  tractare.  Schlesitas
autem  cum  quibus  contentionem  tibi  esse  affirmas,  numquam  verbo  aut  litteris  ad  non
obediendum  tue  screnitati  induximus,  neque  huius  rei  dictum  aut  factum  ullum  in  contrarium
  extare  credimus,  quoniam  si  quid  ad  eos  scripsimus  paterna  polius  consolatio  in
eorum  angustiis  fuit,  quam  ad  rebellienem  suasio.  Etenim  cum  in  fide  catholica  et  de-
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.