Skip to main content Jump to sidebar

Full text : Sitzungsberichte / Akademie der Wissenschaften in Wien, Philosophisch-Historische Klasse Sitzungsberichte der Philosophisch-Historischen Classe der Kaiserlichen Akademie der Wissenschaften, Wien, 5. Band, (Jahrgang 1850)

693

10.  k.)  Eneas  Siluius  poeta  s.  p.  d.  Alloquetur  vir  bonus  ct  honorandus  allator  prescntium
  Jure  re  quadam  et  domini  Sozini  senensis  utriusque  iuris  doctoris  excellentissimi.
Qui  libenter  in  lxac  temporis  tribulatione  ad  Germanie  partes  se  transferret  et  Ius  Lipczk
legcrct.  Quare  si  videris  ad  eam  rem  esse  modum  supplico,  ut  me  instructum  facias  et
ego  regit  conferam;  mihi  enim  videtur  res  utilis,  et  universitati  et  patrie  ct  duci.  Nam
cum  ille  sit  ex  primis  Italie  doctoribus,  multi  remanebunt  Lipczk,  qui  nunc  paduani
studii  causa  vel  Bononiam  pergunt,  et  omnes  Bauarici  Franconici  Sueuici  ac  etiam  Ungarici
  Juris  ediscendi  causa  Lipczk  petent.  Dux  vero  in  bis  que  iuri  sunt  consulere  ipsum
poterit,  et  si  quando  opus  fuerit  duci  enim  quandocumque  voluerit.  Ideo  si  vides  viam
ad  hoc  patcrc,  fac  me  certiorem  et  confide  quia  liominem  liberalem  promouebis  non
doctorem  in  jure  solum  sed  omnis  doctrine  peritum,  eius  virtutes  ex  a  prefato  planius
pernosces.  Me  plura  dicere  communis  patria  vetat  et  amicitia,  quia  illi  sum  coniunctus
ne  bas  res  prcferr*  videar.  Sed  confido  multos  esse  in  Germania  qui  virum  noscunt,
qui  eius  discipuli  fuerunt,  qui  me  succumbere  non  sinent.  Tu  quidem  boni  amator  et  honoris ­
  regalis  promotor  quod  hac  in  re  potes  ostendere.  Vale.  Ex  Gretz.
Cod.  lat.  monac.  215.  fol.  66.

10.  1.)  Ad  Regem  Boliemie.
Cristiernus  dei  gratia  Regnorum  Dacie  Swecie  Norwegie  Slavorum  Gottorumque
rex  Slewicensis  dux,  Holsatie  Stormarie  in  Oldemburg  et  Delmenhorst  Comes  Serenissimo
  principi  Georgio  regi  Boliemie.  Presentatis  nouissime  per  fidelem  nostrum  familiärem ­
  Hasso  Qweis  nobili  Zdencko  de  Sternberg  nostris  regalibus  diffidatoriis  in  vos  et
vestros  subditos  universos  apicibus,  qui  post  earundem  receptionem  eidem  familiari
nostro  circumstante  sibi  hominum  copia  numerosa  prout  familiaris  nostri  antedicti  relatu
didicimus  nobis  iniunxit  referendum,  quod  in  quantum  nos  ad  medietatem  distantie  hinc
inde  regnorum  ad  bella  ineunda  constitui  audeamus  vos  et  ille  ex  aduerso  ad  perficicndum
  buiusmodi  vclitis  vos  reddere  obligatos,  quamquam  inlentionis  nostre  series  ex
nostris  regalibus  diffidatoriis  apicibus  maturo  consilio  compilatis  patula  luce  refulget  intuenti,
  quam  suadentibus  nobis  a  gentilitatis  latebris  diuorum  Dacie  Swecie  Norwegie  etc.
progenitorum  nostrorum  vestigiis  cum  gloriosius  foret,  rem  non  incipere  quam  a  de  liberalitate
  inceptis  turpiter  resilire,  nequaquam  vero  ad  nutum  illustris  et  magnifici  principis
  domini  Friderici  marcliionis  Brandenburgcnsis  sacri  Romani  imperii  principis  electorisetc.
  socri  nostri  carissimi  inmutare  intendimus.  Nichilominus  tarnen  ne  bec  silentio
que  jocundo  balatu  digna  recensemus  committere  videatur  prefato  illustri  magnifico  principi ­
  domino  Friderico  marchioni  Brandenburgensi  Socro  nostro  carissimo  aput  quem  in
hac  parte  nostra  residet  facultas  super  inde  nostre  intentionis  seriem  vobis  nostra  pro
parte  oommisimus  referendam,  cui  in  hac  vice  nostro  nomine  in  diccndis  et  referendis
credentie  adliibere  possitis  plenam  et  integram  fidem.  Datum  in  Castro  nostro  Gottorpp
die  ij.  mensis  Januarii  anno  lxijo.  nostro  regali  sub  sigillo.
Cod.  1.  monac.  215.  fol.  233.  b.

10.  m.)  Nobili  Zdencko  de  Sternberg.
Redeunte  ad  nostram  regalem  presentiam  Hasso  Qweis  familiari  nostro,  qui  nobis
viue  vocis  oraculo  exposuit,  quod  tu  post  nostrarum  regalium  diffidatoriarum  literarum
receptionem  eidem  nobis  referendum  in  plurimorum  presentia  prout  relatu  familiaris
nostri  prefati  didicimus  iniunxcris,  quod  in  quantum  nos  ad  medietatem  distantie  hincinde
regnorum  ad  bella  ineunda  constitui  audeamus,  Tu  ex  aduerso  ad  huiusmodi  perficiendum
velis  obligari.  Licet  intentionis  nostre  seriem,  quam  persuadentibus  nobis  a  gentilitatis
euo  diuorum  Dacie  Swecie  Norwegie  etc.  regum  progenitorum  nostrorum  vestigiis  nequaquam ­
  nisi  ad  nutum  illustris  principis  et  magnifici  domini  Friderici  marcliionis  Brandenburgensis
  Sacri  Romani  Imperii  principis  electoris  etc.  inmutare  intendimus,  exnostris
diffidatoriis  regalibus  apicibus  clarius  conspicere  possis,  nilominus  ne  hec  silentio  que
iocundo  relatu  digna  recensemus,  cum  gloriosius  foret,  rem  non  incipere,  quam  a  deliberate
  inceptis  turpiter  resilire,  committere  vidcamur  prefato  illustri  atque  magnifico
principi  domino  Friderico  marchioni  Brandenburgensi  socro  nostro  carissimo  aput  (quem)
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.