691
,,sima in festo sancti Viti martiris proxime vcnturo in hoc nostro studio ingelstatensi,
,,omni dilatione ultcriori postposita personaliter comparere intendit. In casu autem
„quö illustrissima sua dominatio propi’ia in persona aliqua causa superueniente venire
„nequiuerit principem illustrem filium suum dilectum dominum ducem Georgium cum sue
„döminationis illustrissime consiliariis precipuis et insignihus sui loco tramittet ad omnia
,,et singula agenda et ordinanda, que gratia sua illustrissima per se ipsam ageret ac
„ordinaret si presens personaliter existeret. Ordinauitque idem dominus princeps ex
,,universitate Wienensi tres famosissimos doctores duos sacre theologie et tertium me-„dicine.
Quorum alter theologorum una cum doctore medicine in festo sancti Johannis
„baptisste ad hoc preclarum Studium venturi sunt, alius vero theologie doctor circa fe-,,stum
Sancti Jacobi comparebit. Preterea etiam dicto in festo sancti Johannis duo
„famosi magistri eiusdem universitatis cum eisdcm iter suum arripiant qui simul cum
„venerabili magistro Io eckental in via modernorum summa cum diligentia pro utilitate
„scolarium facultatis eiusdem laborabunt, ita ut cqualis numerus collegiatorum tarn mo-,,dernorum
quam antiquorum adimpleatur. Denique notificatur omnibus et singulis do-„minis
baccalariis et scolaribus quarumcunque facultatum, qui in hac alma universitate
,,promoueri intendunt, quod eiusdem tempora quibus ante solemnem erectionem operam
,,lectionibus dederunt utilia computabuntur, quodque iuxta laudabilem consuetudinem alia-„rum
universitatum almanie temporibus consuctis si bene meriti et digni reperirentur
,,promouebuntur. Nihilo minus tarnen gratiose benignissimeque in hoc nostro moderno
,,Gymnasio acceptabuntur.
Cod. lat. monac. 215. fol. sep. (inter foll. 50 et 51) 4
10. h.) Ad Sigisinundum Cesarem Augustum Acta ab Illustri Leonello
Estensi iiij. Idus Septembris in fontis porticu dum Ferrariam e
roma diuertisset.
Cum tui clarissimi nominis splendor et gloria Serenissime Cesar hanc omnem
nostram ytaliam ut et totius terrarum orbis reliquum impleat summis prccibus ingentique
studio tuam humanissimam faciem vereque regiam intueri et maiestatem contemplari sepenumero
concupiuimus. Nam quis te visere pro tua sapientia dignitate ampliludine non
ardeat. Quo nullum vere ampliorem vereque augustiorem humane gentes liabent. Innumerabiles
autem summo rerum creatori gratias agimus qui tarn pio tamque lionestissimo
voto suas accomodarit aures. Ecce quod diu tota mente petimus liberalitate tua facile
consecuti sumus, te scilicet hanc in aulam Ulustris genitoris mei per exiguam diuertere
moramque in ea trällere minime dedignatum esse , quem totus terrarum orbis pro imrnensa
tue celsitudinis existimatione vix capere potest. Tu enim pro animi tui altitudine
prudentia equitate mansuetudine non solum aput omnes gentes sed etiam fama super
etbera cognitus et celebratus cs. Illud cquidem huic Ciuitati mihi Illustrique genitori
meo pergratissimum et esse et fore clam te non est invictissime Cesar. Cum tibi.humilis
domus tanto honore abste honestata pro tanto beneficio natorum natos et qui nascuntur
ex illis perpetuo deuinctos habiturus sis. Quocirca cum tuam serenissimam faciem
maxima cum reuerentia inspectemus, in eius profecto contemplatione tacita quidem innascitur
tue maiestatis obseruantia et noua omnium Augustorum recordatio. Qui sua sapientia
et animorum magnitudine optimis institutis ac legibus operibus magnißcentissimc
inmortalibus rebus gestis terras omnes implerunt, et ingenti posterorum admiratione
exornarunt. Viros illustres sepe memoria repeto quos audio et lego eorum preclara facinora
in aministranda republica cum tuis equarc, et interdum postponere soleo. Alexander
Macedo ut regi Persarum Dario bellum et vastitatem imporlaret totam peruagatus
est Asiam. Tu autem ut populis pacem et tranquillitatem pares quas non adisti terras?
Julius Cesar quanto Gallorum Germanorumque ac Brittanorum cruore cedibusque Gallias
incursauit, et maria, dum libertalcm impugnat alienam. Tu autem fortissime Cesar tot
portus, tot prouincias tot nationes discurris infractus ut Italicas sediliones scdarc possis.
Cristiani populi comodis consulas et intestinas omnium discordias eradices. Hcc igitur
dies inter vite nostre felicissimos locanda crit, et ut ferunt meliori numeranda lapillo.
Ul autem nonnullos tue Imperatorie Maiestatis presentia fructus colligamus , magis ina-