Skip to main content Jump to sidebar

Full text : Sitzungsberichte / Akademie der Wissenschaften in Wien, Philosophisch-Historische Klasse Sitzungsberichte der Philosophisch-Historischen Classe der Kaiserlichen Akademie der Wissenschaften, Wien, 5. Band, (Jahrgang 1850)

f>87

autem  in  extremo  literarum  ipsarum  maiestas  vestra  ut  ante  festum  beati  Martin  in  quo
congregatio  vestre  nationis  aput  Nurembergam  ordinata  cxistit  declarare  uolumus  an  ad
aliud  Concilium  generale  pro  hiis  rebus  ordinandum  prelatos  et  oratores  nostros  mittere
intendamus,  ad  hanc  partein  per  nos  respondetur  esse  intcntionis  nostre  per  vivam  vocem
oratorum  nostrorura  ante  congregationem  Nurembergensem  prefatam  vel  in  ipsa  congregatione
  voluntatem  ac  sinceram  animorum  nostrorum  intentionem  super  hac  materia  e
aliis  vestre  celsitudini  declarare.  Datum.  —
Serenitatis  Vestre  Deuotissimi  Seruitores  Priores  arlium
C.  1.  m.  215.  fol.  39  b.  ct  Vcxilifer  Justitie  populi  et’communis  Florentini.

10.  d.)  In  factis  Ecclesie.
Screnissime  atque  gloriosissime  et  clemcntissime  domine  princeps  (pr?)  et  domine
noster  singularissimc.  Post  recommendationem  etc.  Litere  sacre  Maiestatis  Vestre  ,  que
nobis  proximis  diehus  reddite  sunt,  summo  honore  ac  reuerentia  uti  decet  suscepimus,
hijsque  plenius  intellectis  respondemus  :  Nos  qui  bonum  commune  et  ecclesie  semper  optauimus
  et  quesiuimus,  egro  et  molesto  animo  fcrimus,  si  qua  diuisio  orta  est  illis  in  partibus
  ut  litere  Maiestatis  Vestre  asserunt,  que  uel  miniinum  scandalum  in  dei  ecclesiam
inducere  queat.  Nam  cum  pontificem  summum  Eugenium  quartum  habeat  ecclesia  tertium
decimum  annum  in  pontificio  iam  agentem,  quem  iuste  sancteque  electum  nemo  nisi  infidelis
  negat,  et  quem  cuncti  reges  principes  et  populi  potissimum  felicis  recordationis
Sigismundus  scismatis  hostis  et  Albertus  antecessores  vestri  usque  ad  extremum  vite,  et
ceteri  in  hanc  usque  diem  ut  Christi  Vicarium  venerati  sunt,  quodque  tarn  pie  quam  fidelitcr
  precipue  nouissimis  literis  suis  serenitas  vestra  probasse  videtur.  Nulli  profecto
Christiano  viventi  pastoris  potestatem,  que  diuino  non  humano  ore  robur  accipit  in  dubium
reuocare  licet,  nos  ergo  et  rei  ralione  et  tot  principum  diuturno  exemplo  ducti  secus
agere  aut  existimare  nephas  putamus,  quin  potius  pene  manu  tangimus  perniciosum  fidei
et  ecclesie  fore,  si  ulla  in  congregatione  disccptatio  aut  sermo  de  ea  re  habeatur.  Ouod
si  fierct  videret  maiestas  vestra  rem  Christianorum  in  deleriorem  exitum  vergere.  Quod
precaventes  ab  liuiusmodi  rei  cu'pa  penitus  abesse  intcndimus,  quam  incidere  arbitramur
eos  qui  hanc  rem  in  dubiam  vertere  voluerunt,  propterca  si  qui  aduersus  sancte  apostoice
  sedis  auctoritatem  se  erigere  nituntur  et  in  gregem  domini  perfidia  scrperc  fucat
quodam  religionis  colorc  velut  infecta  ac  putrida  membra  puniri  gladio  et  imperialis
culminis  ense  abscindendi  perdendiquc  sunt  ne  Universum  ecclesie  corpus  inficiant.  Est
ergo  regie  potestatis  vestre  apostolicam  sedem  et  summum  pontificem  Eugenium  tueri  et
augere,  aduersantes  comprimere.  Et  ne  sub  Concilii  aut  tertii  loci  nomine,  quod  nisi
apostolica  fuerit  auctoritate  fulcitum  irritum  fore  nullus  ignorat,  vulnus  non  solum  ecclesie  sed
omnibus  qui  Christo  militantincurabile  infligatur,  compescere  improbas  cogitaliones  illorum
qui  se  ab  ecclesia  suhtraxerunt,  quorum  opera  in  propatulo  sunt,  hoc  pacto  ecclesie  et  cunclo
christiano  populo  quies  optata  dabitur,  quam  nusquam  aptius  commodiusque  dari  posse  universi
existimant.  Cumque  aserenitate  vestra  cuncti  tutelam  ecclesie^et  Christiane  unitatisprestolentur,
  nihil  est  quod  illis  leticie  maioris  etgaudii  afferre  hoc  tempore  possit,  quamEugenium  Pontificem ­
  summum  magna  veneratione  habitum  et  indubitatum  Clu’isti  Vicarium  uouere  colere
et  obscruare.  Et  quamcumque  congregationem  in  illum  et  ecclesie  pacem  se  extollentem
dissoluere  et  punire.  Quo  maiora  dignioraque  opera,  cepta  ad  nominis  Clu*isti  gloriam
omni  molestia  deficiente  pro  suo  zclo  ac  fide  tutius  ac  liberius  agere  implereque  possit,
Vestram  autem  Serenissimam  Maiestatem  humiliter  obsecramus,  ut  si  oratores  nostros
non  miserimus,  id  equo  patientique  animo  perferat,  quoniam  nihil  dubitamus  celsitudinem
vestram  hoc  breuiori  tutorique  via  sublaturam  quidquid  dedecoris  aut  malitie  nouerit  in
sancta  aut  sanius  extra  sanctam  ecclesiam,  quod  illi  nullatcnus  obcsse  possit,  quemadmodum
  maiores  vestri  summis  laboribus  aufierre  studuerimt,  ut  Ouile  Christi  ac  illius
verus  pastor  et  apostolica  sedes  uti  par  est  salten^  nostris  temporibus  illibata  et  obseruata
  permanent.  Poslremo  ciuitatem  nostram  eiusque  ciues  vestre  clemcntissime  Maiestati
  cuius  veri  fideles  sunt  enixius  quoad  possumus  commendamus.
S.  V.  Deuotissimi  filii  et  seruitores  priores  gubernatores
Communis  et  Capitaneus  populi  Ciuitatis  Senensis.
C.  1.  m.  215.  fol.  40.  b.
Sitfcb.  d.  philos.-histor.  CI.  Jahrg.  1850.  II.  Bd.  IV.He  ft.

30
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.