Skip to main content Jump to sidebar

Full text : Sitzungsberichte / Akademie der Wissenschaften in Wien, Philosophisch-Historische Klasse Sitzungsberichte der Philosophisch-Historischen Classe der Kaiserlichen Akademie der Wissenschaften, Wien, 5. Band, (Jahrgang 1850)

686

vestre  Cesaree  maiestatis,  quibus  ipsa  mihi  nolificare  dignata  est,  in  Conuentione  flenda
aput  Nurembergam  veile  generale  concilium  indicere,  pro  extirpando  scismate  quo  de»
ecclesia  iam  acriter  vexatur  ,  mandatque  mihi  ut  ad  ipsum  Concilium  cum  indictum  fuerit
meos  Oratores  meique  territorii  prelatos  emittam.  Vestre  prefate  maiestati  reuerenter
respondeo,  quod  intendens  vestigia  sectari  Illustrium  progenitorum  meorum,  qui  continuo
sacro  Imperio  fideles  extiterunt,  cupiensque  me  scmper  promptum  et  obsequentem  prebere
quibuscunque  mandatis  vestris  Serenitatis  Vestre,  destinabo  prout  scribit  ipsa  vestra
maiestas  Oratores  ad  ipsum  generale  Concilium,  nec  mihi  equidem  pro  ea  fide  deuotione
et  obseruantia,  qua  vestre  sublimitati  Cesaree  deductus  sum  maior  gratia  contingi  potest
quam  ut  eius  iussionibus  obtentis  obtemperem,  et  in  rebus  eius  decus  gloriam  amplitudinemque
  concernentibus  versari  queam  et  exequi  possim  singula  que  grata  sunt  et  accepta
votis  memorate  vestre  Cesaree  maiestati.  Cuius  gratie  me  tola  mentis  affectione  reddo
commendatum.  Datum  —
E.  V.  S.  fideles  Johannes  Jacobus
Marchio  Montisferrati.
C.  1.  m.  215.  fol.  38.  b.

10.  b.)  In  factis  ecclesie.  De  concilio  celebrando.
Gloriosissimo  et  Inuictissimo  principi  et  domino  domino  Friderico  dei  gratia  Romanorum ­
  Regi  semper  Augusto  etc.  Literas  regias  gloriosissimeprinceps  et  domine  vicesima
quarta  Junii  superioris  die  Wyenne  datas  sero  quidem  sed  solita  veneratione  accepimus
quippe  (?)  et  quos  sacrum  imperium  in  peculiares  semper  habuit  filios  honoribusque  et
ingentibus  sepe  beneficiis  exornauit.  Et  quamquam  exploratissimum  haberemus  animum
vestre  sublimitatis  ad  vlc  (?)  bonum  ecclesie  maximo  studio  et  summa  vi  anhelare,  juuit
tarnen  nos  dum  lectio  (?lcco?)  literarum  initio  hoc  ipsum  etiam  eorum  testimonio  cognouisse.
  In  quo  quidem  maiestatis  vestre  proposito  digne  collaudando  quamquam  nullas
vires  nulla  hominum  ingenia  satis  esse  arbitramur.  Nos  tarnen  quantum  datur  illud  laudamus
  predicamus  et  omni  genere  preconiorum  extollendum  ducimus.  Neque  enim  videmus
  quid  sit  aliunde  quod  eque  possit  nomen  vestrum  eternitatis  gloria  consecrare,  quam
pro  dei  sponsa  ecclesia  eiusque  incrementis  et  vestram  tranquillitatem  cxcellentiam
vestram  nullas  curas,  nullas  vigilias,  nullos  demum  labores  refugisse.  Quod  autcm  ipsis
eisdem  literis  maiestas  vestra  nos  adhortatur,  Prelatos  legationemque  die  statuta  ad  eam
urbem  mittere  ubi  nouum  haberi  concilium  decretum  fuerit  dicimus  nos  non  ignorare  rem
de  qua  agitur  maximam  et  summam  omnium  esse,  in  cuius  comparatione  omnium  mortalium
  actiones  parue  tenuesque  judicande  sunt,  presertim  cum  ipsius  dei  causam  directe
aspiciat.  Cui  et  amicornm  simplicitas  et  rectitudo  consilii  maxime  debetur.  Itaque  ne
quid  ex  festinantia  peccemus  curabimus  quid  nos  deceat  intelligere,  ita  ut  cum  statuta
dies  nduenerit,  bis,  que  dignitatem  amplitudinem  tranquillitatem  ecclesie  intueantur,  nequaquam
  pro  virili  nostro  deficiamus.  Qui  nos  nostraque  omnia  benignitati  vestre  semper
•commendauimus  et  dedimus.  Datum  Janue.
Maiestati  vestre  deditissimi  Raphael  Adurnus  Dei  gratia  Januensis  Dux  et  consilium
communis  Janue.
C.  1.  m.  215.  fol.  38.  b.

10.  c.)  De  concilio  celebrando.
Sercnissime  ac  gloriosissime  princeps  pater  et  domine  noster  singularissime.  Post
humilem  rccommendationem.  Accepimus  litteras  Imperatorie  Sublimitatis  ,  in  qnibus  sapientissima
  verborum  Serie  ac  maxima  rationum  grauitate  significatur  propositum  atque
intentio  maiestatis  vestre  circa  extirpationem  diuisionis  et  scismatis,  quod  nuper  in  ecclesia ­
  dei  ac  in  populo  christiano  emersit.  Quarum  literarum  intellecto  tenore  summis
ac  dignissimis  laudibus  prosecuti  sumus  Imperatoriam  maiestatem  vestram,  que  de  unitate
Ohristianorum  sollicita  est,  ac  omnem  protinus  deformitatem  et  labern  omneque  pcstiferum
  virus  de  ecclesia  dei  remouere  festinat  ,  ut  tollantur  nocitura  et  saluificantur.
Hec  profecto  sunt  opera  optimi  atque  sapientissimi  principis.  Hoc  nomen  vestrum  pro
tarn  laudabili  cura  aput  deum  et  homines  gloriosissimum  reddetur,  nec  est  quicquam  iudicio
  nostro,  in  quo  dignius  ac  laudabilius  operari  Augüstalis  Sublimitas  possit.  Quod
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.