Skip to main content Jump to sidebar

Full text : Sitzungsberichte / Akademie der Wissenschaften in Wien, Philosophisch-Historische Klasse Sitzungsberichte der Philosophisch-Historischen Classe der Kaiserlichen Akademie der Wissenschaften, Wien, 5. Band, (Jahrgang 1850)

671

propterca  quamplurimi  principes  et  prelati  ecclesiastici  et  seculares  eandem  sentcntiam
amplexati.  Variis  itaque  tractatibus  habitis,  quibus  potentissimi  quoque  reges  et  principes ­
  nonnunquam  interuenerunt,  illa  plerumque  preualuit  sententia,  quod  dissidium  huiusmodi ­
  commodosius  et  aptius  tolli  non  posset,  quam  auctoritate  universalis  Concilii  in
loco  accomodo  celebrandi.  Cumque  de  loci  oportunitate  tractaretur  visum  est,  nedum
Romanorum  principi  sed  et  aliis  regibus  et  principibus  rebus  gerendis  aptiorem  locum
reperiri  non  posse,  quam  in  Alamania,  sub  ipsius  Imperii  Romani  tutela  et  protectione,
presertim  in  altero  locorum  videlicet  Constantia,  Argentina  Wormatia  Maguntina  nel
Treueris.  Sanctitatem  itaque  vestram  prefati  principes  humillime  deprecantur,  quatenus
more  pii  patris  et  pastoris  filiorum  gregisque  saluti  et  ecclesie  Christi  sponse,  que  V.  S.
regenda  commissa  est  paci  et  tranquillitati  consulendo  ,  generale  Concilium  in  aliquem
locorum  predictorum  conuocare  dignetur  intra  competens  spatium  temporis  initiandum.
In  quo  causa  dissidii  huiusmodi  declarari  possit,  ac  fine  legittimo  terminari.  Deinde
quoniam  nonnulle  litere  apostolice  sub  titulo  S.  V.  conscripte  ipsis  principibus  allate
sunt  que  decreto:  „Frequens”  aliisque  Constanliensis  Concilii  decretis  super  auctoritate
honore  et  eminentia  sacrorum  generalium  conciliorum  promulgatis  et  in  Concilio  Basiliensi
  etiam  tune  cum  indubitatum  concilium  per  totum  orbem  Christianum  reputabatur
innouatis  obuiare  videntur,  quas  quidem  literas  prefati  principes  Electores  de  mente  S.  V.  minime ­
  processisse  arbitrantur.  Nouit  quippe  S.  V.  quam  periculosum  ecclesie  dei  foret,  si
decreta  huiusmodi  quomodolibet  inlirmentur.  ldeoque  nt  liquido  conprehendi  possit  eum
animum  S.  Vestre  non  'esse,  ut  sacrorum  generalium  Conciliorum  auctoritas  opprimatur,
prefati  principes  Electores  a  S.  V.  suppliciter  exposcunt,  quatenus  e  S.  V.  auctoritatem
honorem  potestatem  et  eminentiam  sacrorum  generalium  conciliorum  prout  in  decretis
huiusmodi  declarata  est  proiiteri  dignetur,  quatenus  S.  V.  sinceritas  toti  mundo  innotescat.
  Quia  vero  natio  Germanica  per  Romanam  curiam  de  preterito  multipliciter  grauata
  et  tandem  per  decreta  Concilii  Basiliensis  magna  in  parte  releuata  est,  huiusmodi
autem  decreta  etiam  usque  modo  per  omnia  non  obseruantur,  quinymo  grauamina  vetera
inferantur  perinde  ac  si  decreta  huiusmodi  minime  promulgata  fuissent,  quemadmodum
et  auterioribus  vicibus,  aput  S.  V.  peroratum  est.  Et  quia  decreta  huiusmodi  per  felicis
memorie  Albertum  Romanorum  Regem  aliosque  catholicos  principes  acceptata  sunt,  ldeo
exorant  prefati  principes  Electores  S.  V.  quatenus  grauamina  huiusmodi  tollere  et  nationi
  Germanice  iuxta  formam  decretorum  acceptatorum  pro  necessitate  conditione  et
qualitate  nationes  ipsius  prouidere  dignemini.  Ceterum  quia  durante  protestatione  predicta
  quam  Romanorum  Rex  et  principes  Electores  supradicti  cum  plurimis  aliis  principibus ­
  et  prelatis  ecclesiasticis  et  secularibus  pura  biente,  sincero  corde  et  multis  optimis
respectibus  obseruauerint  j  attemptata  sunt  in  Curia  S.  V.  et  precipue  per  priuationes
dominorum  nostrorum  Jacobi  Treuerensis  et  Theodrici  Coloniensis  archiepiscoporum
aliaque  plura  attempta  sunt  contra  prefatos  dominos  nostros  earumque  ecclesias  principatus
  subditos  et  dominia  dicta  protestatione  durante.  Et  quia  prefati  domini  nostri  tum
inter  se,  tum  etiam  cum  aliis  principibus  et  prelatis  ecclesiasticis  et  secularibus  talitcr
confederati  sunt,  ut  nec  disiungi  nec  alterutrim  sese  deserere  possunt,  sed  alterutrum
mutua  presidia  et  suffragia  conferre  teneantur,  itaque  pro  bono  pacis  tranquillitatis  et
concordie  consequendo  S.  V.  suppliciter  deprecantur,  quatenus  attemptata  huiusmodi  et
nominatim  priuationes  predictas  et  quecumque  ipsorum  occasione  processerint,  tollere  atque
  annullare  dignetur.  Literas  processus  et  mandata  oportuna  decernendo  cum  Executorum
  datione  contra  omnes  qui  se  premissorum  occasione  contra  prefatos  dominos
Treuerensem  et  Coloniensem  ingerere  conarentur  in  forma  rneliori  publicando.  Insuper
literas  annullationis  huiusmodi  in  Omnibus  locis,  ubi  litere  contra  eos  emanate  publicate
fuerunt,  seu  necessitas  exigerit,  sed  et  omnem  dimembrationem  Ecclesie  Coloniensis,
donationem  insuper  seu  commissionem  de  eadem  ecclesia  uel  Juribus  eius  duci  Cliuensi
  uel  eius  filio  Duci  Gelrie,  siue  Rudolfo  Trajectensi  aut  eorum  heredibus  uel  successoribus
  factam  in  preiudicium  domini  nostri  Archiepiscopi  aut  ecclesie  Coloniensis
qnoquomodo  vergentem.  Sed  et  si  qua  in  preiudicium  domini  archiepiscopi  Treuerensis
aut  ecclesie  Treuerensis  uel  subditorum  eiusdem  actum  esset,  reuocare  dignetur  et  annullare. ­
  Idem  et  de  Monasteriensi  et  Metcnsi,  de  quibus  etiam  fama  usque  ad  dominos
nostros  volauerat  aliquid  innouatum  esse.  Et  aliis  quos  dicta  protestatione  durante  quidquid
  innouatum  esset  ut  ea  reuocarentur  et  in  pristinum  reducantur  in  meliori  forma
Sitzb.  d.  philos.-hist.  CI.  Jalirg  1850.  II.  Rd.  IV.  Heft.  38
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.