Skip to main content Jump to sidebar

Full text : Sitzungsberichte / Akademie der Wissenschaften in Wien, Philosophisch-Historische Klasse Sitzungsberichte der Philosophisch-Historischen Classe der Kaiserlichen Akademie der Wissenschaften, Wien, 5. Band, (Jahrgang 1850)

670

Eapropter  qui  regibus  prces  dignitate  cunctos  vincis  potcstate,  vince  non  nominum  «ed
rerum  utilitate,  sublimium  operum  commoditate  et  laudum  consequenter  'sublimitate  atque
sie  super  principes  natalium  fame  gloria  ac  virlutibus  eflulge.  Memor  esto  magnanime  et
inclite  stirpis  tue  et  priorum  Illustrium  principum  tuorum  patris  aui  et  proaui  et  posteriorum
  recentioris  memorie  principum  vldelicet,  diui  Alberti  patrui  vestri  et  Illustrissimi
  Sigismundi  Imperatoris  cognati  vestri,  qui  pro  ccclesie  statu  et  eius  unione  ex
quantis  quanta  impenderunt,  nusquam  defessis  viribus  insudauerunt,  non  cesserunt  laboribus,
  nec  pepercerunt  sumptibus,  propter  quod  felix  eorum  memoria  viuit  et  viuet  cum
pcrhenni  gloria,  quorum  commonitus  actibus  et  adictus  moribus  si  scissam  atque  pessimo
vulnere  sauciam  ecclesiam  reintegraueris,  si  eam  que  modo  in  abisso  malorum  semi
naufragata  fluctuat,  et  te  unicum  adiutorem  et  preordinatorem  tediosa  expectat,  et  per
lacrimosa  lamenta  ut  tu  solus  occurras  inuocat  et  implorat,  ad  optatam  unitatera  fauentc
  clemcntia  dei  reduxeris.  Rcuera  hoc  Opus  illustre  nulla  laude  satis  premiabitur»
nullis  preeoniis  regum  veterum  equabitur,  nam  ipsum  mundus  mirabitur  ,  et  dulcibus
osculis  amplexabitur.  Nichil  est  enim  quod  magnificentiam  vestram  magis  extollere  nomenque
  vestrc  maiestatis  clarius  possit  illustrare.  Aut  quis  satis  dicere  poterit,  quanta
felicitate  dominus  noster  rex  magnificabitur,  quanta  gloria  super  reges  et  rcgna  sublimabitur
  et  a  cuiictis  predicabitur.  Alter  Karolus  magnus,  aut  Karolo  maior,  nec  Constantino
  inferior  rex  et  preordinator  monarcbie  surrexisse,  qui  tarn  ncgotiosis  ac  omnimode
  desperatis  perplexitatibus  et  perplexis  ecclesie  difficultatibus,  tamque  seuis  et  in
se  crassantibus  concertationibus  potuit  finem  dare  et  omniquaque  periclilanti  ecclesie
salutem  pacem  et  unitatem  reddcre.  Cui  nulle  potestates  alie,  nulla  ingenia  ,  nulle  artes
potcrant  ullo  pactu  ullo  studio  consulere  ac  subuenire  ,  quo  quidem  opere  tarn  pio  et
salubri  et  nos  illecti  et  affecti  non  sine  diligenti  prouisione  sanctam  aposlolicam  sedcm
Romanam  et  eius  beatissimum  pätrem  et  dominum,  dominum  Eugenium  papam  quartum,
cuius  obedientiam  nunquam  reliquimus  sed  ab  initio  ante  et  post  tempora  compactatorum
cultu  sacro  et  debita  reverentia  hactenus  venerati  sumus,  et  ad  reuerendum  etiam  ex
compactatis,  que  de  eius  auctoritate  tenemus  et  babemus  obligati.  Ipsum  inquam  pre
cunctis  principibus  et  prelatis  Ecclesie  patrem  pr^cipuum  et  pontificem  summum  recognoscimus
  et  recognoscendo  nos  reddimus  in  obedientia  eius  et  subiectionc  vestre  maiestati
  per  omnia  compotes  et  conformes.  Datum  Präge  anno  domini  MoCCCOxlvjo,  die  y
mensis  Augusti:  Sigillo  universitatis  nostre  presentibus  sub  appenso.
Cod.  lat.  monac.  4016.  fol.  83.

m.)  Propositio  Gregorii  coram  Sanctissimo  domino  Eugenio  papa  quarto.
Benignitatis  itaque  tue  clementia,  que  mihi  pre  ceteris  Collegis  meis  de  te  notior
extat,  patrum  beatissime  fretus  officium  dicendi  fiducialiter  assumpsi,  precipue  cum  et
causa  de  qua  dicturus  sum  ea  sit  que  sancte  catholice  ac  universalis  ecclesie  pacem
unionem  et  tranquillitatem,  sancteque  scdis  apostolice  gloriam  honorem  et  exaltationem
rcspicore  videatur.  Hij  quoque  quorum  iussu  locuturus  sum  sacri  Romani  Imperii  principes ­
  electores  super  (quibus)  ipsum  Romanum  Imperium  fundatum  et  deo  propiciante
pcrhennitcr  stabilitum  est,  eidem  Ecclesie  Romane  tanta  sunt  coniunctione  copulati,  ut
ipsius  gloriam  exaltationem  et  augmentum  salutem  esse  propriam  agnoscant.  Te  itaque
sancte  pater  in  throno  dei  sedentem,  cuius  nutu  et  conditione  cunctarum  ecclesiarum
sceptra  reguntur,  Vosque  patres  incliti,  quorum  pectoribus  rerum  gerendarum  consilium
velut  in  cardine  voluitur  et  versatur  vos  appcllo,  vos  invoco  vos  imploro,  fauete  adeste
et  que  sincero  corde  afleruntur  pia  queso  mente  suscipite.
Nunc  ad  causam  pergens  rem  ipsam  ab  initio  assumam,  unde  omnis  bec  causa  ducitur.
  Orto  namque  dissidio  inter  beatitudinem  vestram  et  Concilium  Basiliense  Romano
autem  Imperio  tune  obitu  Sigismundi  vacante  principes  eiusdem  Imperii  Electores,  ad
quos  tune  rerum  summa  deuenerat,  per  varios  processus  vestre  Sanctitatis  et  ipsius
concilii  mullipliciter  requisiti  et  exagitati  grauitate  causa  pensata,  se  quadam  animorum
suspensione  cdntinuerunt  ,  tractatibus  operam  daturi,  si  quo  pacto  discidium  tolli  et
omnia  suaui  pacto  componi  possent.  Ouequidem  sententia  diue  memorie  Alberto  Romannrum
  Regi  mox  clecto  placuit.  Sed  et  Serenissimus  Fridericus  Romanorum  Rex  eidem
Alberto  vita  functo  succedens  eam  summis  semper  laudibus  extollebat.  Accesscrunt
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.