669
mun du s Romnnorum Imperator Ungar ie ct Rohem i e etc. Rex protestatus
fuit, cum regnis suis manere in obedientia eiusdem do mini E ugenii.
Tarnen nos prapter quandam neutralitatem et. animorum suspensionem
in natione germanica usque nunc tenta, licet cum m aximodispendioRegni
nostri, quadam dissimulatione tacuimus ne
aliquifortassenoscredidissent eidem nationi germanice aliquomodo
turbationem et diuisionem inferre voluisse. Quia (amen tot necessitatibus
Regnum nostrum Bohemie grauari videmus , cui merito ymmo et de jure pro
nostra possibilitate prouidere tenemur, jam oportet ut in talibus ad S. Dominum nostrum
prefatum dominum Eugenium papam quartum eiusque sedem apostolicam respectum et
recursum habcamus, quem verum et indubitatum Romanum Pontificem Vicarium Jesu
Christi Domini et successorem beati Petri apostoli profitemur. Cuiusque obedientiam tenemus
et tenere firmiter intendimus, quemadmodum universi catholici Reges et regna
eandem obedientiam profitentur, a quibus nos separari inlionestum foret. Rogantes universos
et singulos ista nobis non in malum interpretari, cum mera et sincera deuofione
quam ad sanctam sedem apostolicam et Romanam ccclesiam more predecessorum nostrorum
habemus procedaut, cui deuotionem et reuerentiam atque obedientiam semper obnoxii
sumus Seruare. In testimonium huius nostre declarationis Sigilla nosfra cum bona
et matura deliberatione presentibus duximus appendenda. Datum auno domini Al CC CC
xlvjn, die x Augusti.
Cod. lat. raonac. Nr. 4016. fol. 83.
1.) Declaratio Univcrsitatis Studii Pragensis pro domino Eugenio papa quarto.
Serenissimo ac Inuictissimo principi et domino, domino Friderico Romanorum Regi
semper Augusto et Austrie Stirie Carinthie etc. Duci, Comitique Tyrolis Rector Doctores
nec non Magistri alme Universitatis studii Pragensis Deuotam orationem cum liumili
subieclione. Serenissime Princeps , ad generale gaudium omnium nostrum V. Majestatis
nobis venit spectanda legatio, in qua strennui ac nobilis viri domini Procopii Rabsteyn
familiaris vestri deuoti tali qua decuit tantarum rerum et vestre maiestatis dignitatcm
relatione non sine digesta ac faceta eius eloquentia mature didicimus , qualiter vestra
majestas ardore unitatis ecclesiastice et viscerose eius dileclionis tacta et inducta, discisse
per artus Christiane reipublice ipsam unionem sollerter procurare quereret et ad
universi cliristianismi salutem et pacem totius affectus vestri conatum dirigeret sedulis
quoque procurationibus abhominandi scismatis propagines restringere anhelaret, atque
deposita sterili animorum suspensione hactenus tenta, que sine fidei dispendio teneri non
potuit, pro eo quod in ea fauor religionis tepuit, et ecclesie communi saluti nichil bonitatis
nichil commoditatis accessit, ad unum summum et indubitatum pontificem S. in
Christo patrem et dominum dominum Eugenium animum suum inclinare et declarare proponeret,
reuera altissimi vobis plcnitudo concilii , sicut infallibiliter oppinamur obuenit,
ut tantarum rerum negotiis, quibus neque quidquam oportunius neque decentius neque
diuinius salubriusque accidere potuit, felices ac magnificas darctis operas atque ita pias
ecclesie procurationi, cuius defensioni atque promotioni sacramenti vinculo estis obligali,
agere summe pietatis opus putaretis. Profecto huc non sola nostra sed totius
orbis vota confluunt, huc tota trahitur voluntas liominum, omnis et festinat affcctio populorum,
atque utinam benedicta occurrat dies, in quo expectate unionis, quam precum profusionibus
mundus affectat , felix effectus appareat, ct tanti discriminis infausta abhomina(io
finem debitum accipiat. Eya princeps semper Auguste ita age, ita meditare ut unicum
ecclesie iubar videlicct unicus apostolice dignitatis apex exurgat atque emineat,
quem universalis ecclesia patrem et patronum recognoscat, qui vagantes per deuia oues
in unum ovile recolligat et reducat nec pigcat si graues ct onerosas tantarum rerum
moles sollicitudo vestra prospiciat. Mementote quod virtutis magni opus est in ardua tendere
aggredi fortia et nulla difficilia formidare. Idcirco virorum fortissime et principum
excellentissime cepta negotia animo forti aggredere, consilio suscipc, ratione disponc et
pertracta vir tute, incipe feliciter, aude viriliter, perfice audacter, audcntibus dii manus
porrigunt, bona inchoantibus vires afferunt, virorum optimorum est semper ea magna
veile agere, semper mente pertractare que eos potcrunt magis summo regi commendarc.