petita ministraretur iustiiia Cesar ipse pauperum defensor juratus , Judici iudicändi potestatem
abstulit spiculatorem religauit. Hinc inter Cesarem et Ciues orta dissensione
Ciues terrigenas in pacera advocabant, et a Cesaris nt ducis Austrie fide se premissis
ex causis exemerant; ac dum dietam agerent Nos ut principem Austrie pacem communemque
tueri salutem deuotius orabant quibus iam a fide Cesaris ob intollerabile iugmn
solutis, annuimus , Wiennam appulimus spe rem suauius componendi. Et dum sic prucessu
Oppidum Wiennense a Cesareanis hostili peteretur insultu opem defensionis tulimus
manu altissimi, quam haud dubie aduerso marte senserant, aduersantes, e quibus
plures Barones Milites Nobiles capti, ceteri partim turpi fuga abiere. Demum compositione
inter Cesarem et nos siraul super drijs (?) per regem Boemie facta ac sigillo Cesareo
regali et nostro firmata aperleque emologata laudo ipsi quantum in nobis fuit per
omnia parere obtulimus, captos in bello libertate donauimus. Sed Cesar laudo parere
distulit prout in presentiarom aperte parere scriptis propriis contradicit. Et licet inter
cetera compositionis claudatur nobis regimen Austrie infra Anasum octo annis continuis
liber(e) deberi, tarnen Cesar Augustus Ciuibus nostris Wienn. — aliisque ut se ab obedientia
nostra subtrahant mandare non veretur, in contrafacientes bannum censurasque
comminando ut colorem cause non parendi subiectis injiciat. Cum autem Cesar summus
terre Rector et si non lileras pacis laudumve Regis Bohemie sigillasset, sollicitus tarnen
pacis esse deberet et in pacis stomachari violatores, Diuorum Imperatorum Iurisque
communis herere vestigiis. Sacratissimus namque Fridericus primus sub Eugenio tertio
millesimo centesimo quinquagesimo tercio promtus pacem suis constitutionibus ab Omnibus
commendandam et iuramento firmandam statuit, penam adiiciens (contra) Judices
negligentes in vindicando pacem violatam, non soluentes peccuniariam penam verberibus
coherceri et a loco domicilii proprii per quinquaginta miliaria quinquennio relegari, receptantes
violatores cohabitatione contubernio aut sodalitio ac ementes predam ex violatione
pacis captam eadcm pena afitici. Iterum teneri dominum Casfri, quo pacis violator
aufugit, adduci Judici violatorem aut si mansionem ibi non habeat omnia mobilia eius
presentari, eundem de cetero non recipi statuit. Item ut removeatur occasio pacem violandi,
extorsiones illicitas fieri probibet a subditis extorquentes punit pena dupli. Item
bona eorum qui procurare pacem nolunt et tenere confiscari statuit et lares eorum demoliri
ac dirui, et tarnen tantus pacis zelator armenio paruo flumine extinctus est. Secundus
Fridericus a nomine degenerans millesimo ducentesimo undecimo ab Honorio
tertio coronatus quia pacem altissimi, quam excessurus e mundo testamento reliquit, temere
violauit Imperio ab Innocentio quarto nudatus in Apulia languens a Manfredo filio
suo naturali cussino suffocatum legimus. Huic nos omni sollertia paci studentes et otio,
eam ut Tullius inquit pacem desiderantes que nil sit habitura insidiarum, semper nos
paci obtulimus et iustitie ut et hodie, de quo luculenter protestamur. Et Sacre M. compositionem
regis Bobemie sigillo et fide Cesaris firmatam allegamus nosque eidem per
omnia parere veile obtulisse, ac quantum in nobis tune fuit paruisse parere et rcquiescere
veile offerimus, suam eamdem Cesaream Majestatem per iusiurandum quo
sacro Romano astringitur Imperio obtestamur, ut Jure contenta iustitiam non factum
prosequatur, vim Christi hostibus eis quos improbus religionis error habet non
inserat, qui parati sumus, si quid Cesari in nos est questionis coram competenti
non suspecto experto Judice, qua oblatione Cesaream merito contentz (tarn) rati
sumus Maiestatem, ad quam ut asilum, si quid ciuibus Imperii oppressionis obtingit spe
tuendi oppressiua a vi recurritur. Et si Cesar jure communi ac Friderici primi non contentus,
sed ipse citra oinnem judicialem indaginem, contra iuratum ad Infulas iusiurandum
iusdicere ac vim inferre suam dimensus potentiam moliretur, ex nunc nos coram Reverendissimo
patre et domino amico nostro carissimo Archiepiscopo Coloniensi ac Illustrissimis
principibus . . . Burgundie etc. ac Friderico Saxonie etc. ducibus singulisque principatui
i^istrie subiectis nobis deuotis conventualiter concitis cum Cesarea experiri M. offerimus,
an merito Cesar justicia contentus esse debeat. Quod etsi Cesar facere detractet
coram presignatis juri stare, quam uberiorem facere oblationem ad C. M. teneamur
per eos declarari nos offerimus. Si hec implacabilis inexorabilisque Cesar respuat oronem
et a se clementiam releget ac Juris ordinem exulare faciat , nosque injuriis ac vi
crediderit lacessendos, quod a sua nequaquam futurum speramus Maie state, altissimum
testamur nos in omnein juris ac equitatis viain ac sanguinis artum vinculum non deficere,