Skip to main content Jump to sidebar

Full text : Sitzungsberichte / Akademie der Wissenschaften in Wien, Philosophisch-Historische Klasse Sitzungsberichte der Philosophisch-Historischen Classe der Kaiserlichen Akademie der Wissenschaften, Wien, 5. Band, (Jahrgang 1850)

659

„et  in  captiuitatem  plerique  mancipati  sunt.  Preterea  viginti  quatuor  currus  cum  pedi-,.tibus
  in  eis  absconsis  et  vitulis  ouibus  et  agnellis  tectis  fere  omnes  cuaserunt,  debe-„bant
  enim  per  aliam  portam  dictam  portam  Stubarum  intrasse  et  in  adiutorium  equi-„tibus
  venissc,  quod  quum  neglexisse  se  intelligerent  et  Wiennenses  victoria  potitos  mox
„abierunt.  Auriga  horum  curruum  principalis  Gschof  nuncupatur,  domum  pulcram  ante
„portam  Stubarum  habens  est  satis  opulentus.  Is  currus  ipsos  precedebat  equester,  cum
„custodientibus  portam  constituit  ut  currus  eum  sequentes  cum  bonis  supposilis  continuo
„sine  impedimentointromissuriessent,  quod  et  factum  nisi  insultus  in  oppido  exortus  fuisset,
„qui  reuersus  ad  eos  retroire  iussit  et  una  ipse  euasit.
„Inclite  parce  pater  insane  garrulitati.”
Codex  lat.  mon.  4010.  fol.  32.

g.)  Terribilis  principum  Immortalis  deus  Reges  statuit  sublimes  et  terris  supcrimposuit
  regendis,ne  cedat  equum  viribus  calamitoso,  ne  iniquis  violenlur  manibus,  non  imbellem
  potens  vexet,  haud  opulentus  cgenum  dolis  iactet,  sed  cruenlum  ut  martern  compescant,
  pliasque  ministrent  principum  est.  Poterat  Sanctissimus  princeps,  quem  penes
summa  rcrum  omnium  potestas,  qui  laudibus  rei  militaris  Iiominum  anteit  genus  facile
patriam  banc  nostram  ,  quondam  opulentissimam  ,  principibus  splendidam,  victoriisque
elarissimam  a  cruda  peregrini  militis  manu  letalibus  eripere  bellis  et  leto  reddere  saluam,
  quod  futurum,  dum  ut  dux  regimen  sumeret  patrie,  vana  opinione  decepti  sperabant
Incole  ,  statuerant  secum  subiectorum  curam  tanto  adesse  principi  et  eam  que  anime  nature
  dignitatique  responderet,  principatui  conduceret,  curare  que  boni  et  grauis  sunt  presidis,
  pacatam  quietamque  malis  et  purgatam  hominibus  prouinciam  esse,  quam  regeret
armis  volneribus  ,  orphanos  viduas  pauperes  ,  palriamque  tutari,  non  sinere  ad  fatale
prope  excidium  patriam  quam  regeret  delabi  mcrgique  fluctibus.  Sed  diuina  in  nos  ira
maturata  contraria  euenere  speratis;  impune  vastata  est  predonibus  ,  depopulata  igne  et
gladio  neraine  obsistente  patria  pati  noua  semper  et  prona  ministrata  sunt  iurgia  fomentaque
  iurgiorum.  Cesar  qui  regimine  sumpto  patriam  cum  incolis  suis,  libertatibus  priuilegiis
  ritibus  emunitatibus  lionoribus  et  viribus  fouere  tuerique  promiserat  ,  vectigalia
noua  instituit,  Justitiam  terrigenis  suspendit,  dacias  ferri,  vini,  salis  aüorumque  usui
patrie  necessariorum,  hac  in  patria  nostro  euo  inauditis  contra  superiorum  principum
Austrie  suaque  sigillata  promissa  probata  et  placita  omnia,  omnia  ad  questum  lucrumque
vertens  exegit.  Nobiles  contra  solitum  ordinem  iudiciorum  patrie  in  ius  vocari  respondereque
  compulit,  Baronum  procerum  officialiumque  heredilariorum  ducatus  Austrie  Jura
militum  parta  sudoribus  pro  Jibito  violavit,  Nobilium  munitiones  et  castra  contra  iura
patrie  palliatis  coloribus  usurpauit,  Inuestituras  feudorum  antiquorum  bys  qui  easdem
iure  petierant  facere  denegauit,  monelam  tarn  legittimo  argenti  pondere  fraudatam  quam
adulterinam  conflauit,  formauit  et  impublicum  exponi  posse  decreuit,  Fortalitia  noua  plurima,
  munitiones,  speluncas  lalronum  per  Austriam  erigi,  et  patrie  hostes  ac  ferales  tumultus,
  dux  princeps  augustus  passus  est,  nec  aliquid  dignum  principe  in  hosce  tarn
immanissimos  seuissimos  hostes  Iruculentissimosque  feras  actum  est,  quas  minaci  satellitum
  comilitonum  manu  ,  patriam  debacbari  ,  publicis  ac  priuatis  extingui  opibus  passus,
pauperesque  fugari  capi  spoliari  affligi  cathenari  cedi  adinstar  et  pecudum  trucidari  et
omni  genere  cruciatus  postremo  et  ad  mortem  affici  permislt  ,  quorum  sibi  cohibere  tri:—
culentiam  quam  perfacile  fuisset  perdomitos  etiam  non  e  finibus  ,  non  Austria  tantum  sed
orbe  pellere,  fugare,  fundere,  cedere,  exlerminare  quem  dubium  tenet  est  nemo.  Oculto
ne  carebit  scrupulo,  qui  lam  manifesto  desinit  obuiare  facinori?  Si  depopulationes  dcuastationesque
  patrie,  sy  rapine,  incendia,  vulnera  vincula  trucidationes  mortes,  que  nec  a
nephandissimo  Thurco  aut  quapiam  seuissima  belua  immanius  quam  hijs  hostibns  accidere
possent,  incuria  regentis  clausis  transita  oculis  rectori  vicio  verti  non  possent,  aut  culpe
adnumerari,  quid  erit  tarn  arduura  quod  soluto  legibus  imputari  possit.  Sed  peccat  minus
ipsa  potestas.
Hec  nos  arcbidux  animo  voluentes  quom  non  iocundus  nobis  videri  possit  ludus,
cruore,  cede,  igncque  refertus,  non  ante  oculos  pauperum  immanissima  trucidatio  loleranda,
  quibus  nullius  supplicii  crudelitas  hactcnus,  postquam  Clirislianissimus  ille  Ladislaus ­
  e  uita  in  ipsa  meditatione  salutis  publice  excessit  gloriosus  recusanda  fuit»  nemo
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.