«56
turbandam pop\ili Christian! salutem uel cogitari uel fieri. Preualuit tandera bostis nosfei*
aduersum 110s, plusque in animis hominum potuit lerrenus aiTectus quam ratio proprri
debiti; promissa seruata non sunt, pax non stabilita. Ardor belli et mutue ultionis auiditas,
que sancte erant exeogitata uno turbine abstulerunt. Venit ad dietam Nurembergensem
logatus nosler, rari illuc conuenerunt, inter quos parum est exauditus ; Wiennaiu
inde se confcrens , cum frequentes principes iuxta eorum promissa conuenluros speraref.
illorum o'ratores quam paucissimos habuit, eosque non satis inslrucfos ad illa, quorum
causa conuenerant. Possumus nimirum fortunam Christiani populi deplorare, possumus
neglientiam potentatuum accusarc, possumus nos coram deo iustificare, qui anuncciare
illis verbum salutis non recusauimus et opere impleuimus quod faciendum suasimus.
Quamquam autem bic ita se habeant, non tarnen diuine pietati est diffidendum, nec presenlium
malorum reparatio penitus desperanda. Agit omnia diuina sapientia certo iudicio
suo inscrutabili mentibus hominum, permisit fortasse arrna hec-sumi, ut mox contentione
dimissa, paratiora illa sint in obsequium iidei, passus est efTundi odium, quod ex longo
erat conceptum et nisi erumperet sanari non poterat, ut di- turnior inde pax sequeretur.
Cum a\item idem Legatus noster ad tollenda hec impedimenta dies et noctes laborel,
fmperialisque Maiestas et ad sedandas discordias et ad implenda omnia in conuentu Mantuano
conclusa intentum se esse per literas suas testetur, proptereaque dietam, que in
Noua Ciuitate proxime haberi debuerat ad proximas kalendas Septcmbris prorogari curauerit
et ad eam per literas suas conuocarit principes nationis, Hortamur deuotionem
vestram in domino et per eam quam nobis in domino obedientiam debetis enixe requirimus,
ut omnibus impedimentis obmissis, que pro deo non sunt attendenda, vclitis per oratores
dignos plenam potestatem babentes, ad prescriptum tempus illuc comparere, ofliciumque
fidelium christianorum, deum et matrem ecclesiam reuerentium implcre. Hec
enim unica salutis via ostenditur, hec sola ratio credilur, per quam stare res germanice
possint, et indictum pro fide bellum feliciter peragi. Vobis autem ac reliquis (quod ahsit)
non comparentibns primum bonor nationis oflenditur, deinde spes expectantium presidium
frangilur, postremo patria tota intestina clade absumitur, et quod dolenter referimus
bostibus nostris vires animusque accrescunt. Sepe bec scripsimus , sepe per Oratores et
nunccios nostros predicari curauimus , sepe nos ipsi et Rome et Mantue in publicis conuentibus
sumus testati. Vox nostra quamquam et salutaris et pia a paucis est exaudita.
Non creduntur pericula que sunt ab oculis longius posita. Sed proch dolor si neglientes
erunt potentatus christiani, si intenti presentibus, de futuris cura non erit , cadet aliquando
diuino iudicio super eos bec tempestas, lugebunt mala que non timuerunt, et reparatorem
optabunt, quem non adinuenient, omnisque tarditalis et desidie penitentia sera
erit atque inutilis , queue accidant erit vestre et reliquorum prudentie in tempore prouiderc.
Datum Senis sub annulo piscatoris, die xi. Julii Millesimo quadringentesimo
sexagesimo.
Ja. de Piccolominibus.
Dilectis filiis Communitati Ciuitatis Augustensis.
C. I. m. 4016. fol. 29.
c.) Beatissime pater domine Reverendissime.—Turbato animo V.Beatitudini intimamus,
quod hys diebus proxime preteritis venerabilis Georgius Episcopus Metensis et Illustris
Karolus Marcbio Badensis principes, et generosus Ulricus comes de Wirttemberg
atlincs et fideles nostri dilecti, dum terras Friderici Comitis palatini Bauarie Ducis ut
bostis V. ßcatitudinis ac nostri iuslitia id belli vestra et nostra auctoritate indicti exigente
iuxta literarum et processuum sedis apostolice et nostrarum continentiam aduersus
ipsum Fridericum cum exercitu valido intrarunt, et que belli sunt agerent, sunt in eorum
reditu facta exercitus separalione cum sibi coadunatis ad minus ut fertur quadringentorum
equitum per dictum Fridericum fortiori armata prouisum victi et capture mancipati. Verum
ludus belli varios plcrumque recipit eventus, nec aduersa que in eo sepe accidunt arma
sunt deponenda bellica, ymo potius in iustam vindictam contra hostes crebrius accuenda
et animose suscipienda presertim in tempore occurrendo ne mala per moras inualescant»
utque pro dictorum captorum liberatione et aliorum V. Sanctitati et nobis adherentium
forlificationc ad insurgendum potenter contra hostes huius(modi) et ne in suo temerario
ausu contra senlentias processus et monita V. Sanctitatis et nostra Dietherus de Ysem-