055
0. a.) IVTagnifici viri, amici hostri karissimi. Non dubitamus 01.V. intellexisse, qucmadmodum
ad hanc dietam que pro re fidei a S. d. n. in conuentu mantuano deprecante inclita
nafione Germanica indicta fuerat. Ex omnibus qui per Sanctitatem suam et gloriosissimam
Cesaream M. vocati fuerunt quampaucissimi comparuere et hy quidem non ifa
prompii ut tante rei necessitas postulabat. Doluimus usque ad intimum cordis nostri,
considerantes felicem Turcum, si qua tarnen potest esse in huiuscemodi teterrimo ac sccleratissimo
felicitas, dum nos tanta lentitudine utimur, dum tempus diflerimus, dum presidium
et debitum et totiens deo et eius vicario promissum retardamus, circumquaque manus
suas extendere cottidie immanius agrcdi, premere , urgere Christianos innocentissimos
populos sanguinaria crudelitate dcbachari, vastare urbes diripere ac propbanare templa
dei, viros in seruitutem redigere, matresfamilias, virgines, pueros ingenuos abripere ac
impurissimis militum suorum manibus contrectandos tradcre. Hanc vero inclitam Nationem,
in cuius potcncia summa omnium spes reposita fuerat, unde omncs salutem sperabant adeo
frigescere qeasi nichil ad eam huiusmodi res pertineant, cum tarnen formidandum sit, ne
breui tempore (inmortalis deus auerte queso et detestare lioc omen) a quibus nunc ceteri
presidia prestolantur ipsi aliorum presidio cgeant. Doluimus inquam et dolemus usque
ad intimum cordis nostri et tantam fidelis populi in tanta rerum necessitate secordiam
satis mirari non possumus , cum presertim a S. D. n. summo pontifice et Imperiali celsitudine
vocati et requisiti fuerint. Conuenimus cum Cesarea maiestale paucis bis qui aderant
scpenumero et de necessitate rerum de quibus agi debebat locuti sumus. Ceterum
cum propter absentiam aliorum nicliil bene concludi posse intellexissemus, communi consensu
dietam in kalendas Septembris proximi in Imperiali curia celebrandam prorogauimus,
melius esse iudicantes ut aliquando etsi tarde prouideretur necessitati fidei cristiane quam
ut in maximum periculum et extremum pene discrimen respublica adduceretur. Quapropter
M. V. omni quo possumus affectu per viscera misericordie domini nostri Jesu Christi et
fidem quam ei tenemur per tremendum eius iudicium, per spem salutis uestre hortamur
rogamus et obtestamur, nomine apostolice sedis et S. D. N. qui alias vos vocauit, requirimus,
ut quemadmodum prestantem et illustx*em rempublicam, qucmadmodum fidelem et
catholicam ciuitatem decet, huic rei dimissis omnibus incumbatis, oratores vcstros predicto
tempore et ante prestitutum diem mittatis graues et maxime auctoritatis viros, qui
mcrito dignitatem v. reipublice rcpresentent, qui sint ad rem de qua agitur prompti, qui
non modo ipsi hortacione non egeant, sed ccteros auctoritate et cxemplo suo moueant,
excitent, inflamment, sint primi qui veniant sint Ultimi qui recedant, liabeantque a QI. V.
facultatcm ad concludendum et acceptandum quicquid in ipsa dieta decernetur ita ut non
sit opus eas amplius consulere, nec aliquid replicare, sic enim in infinitum procederelur.
— Non ego sum qui vos voco magnifici viri, sed vocat vos verus et indubitatus Jesu
Christi vicarius, sed vocat vos ipse Jesus Christus, filius dei viui, plorans in cruce quod
affligi videt ab hostibus suis populum suum , quem ipse summa caritate dilexit usque ad
mortem. — Nichil facere QI. vestre possunt in omni vita dignius nichil laudabilius, nichil
immortali deo acceptius. Nos interea quantum nobis diuina clementia suggeret Cesarea
maiestate fauente conabimur hanc inclitam prouinciam pacatam reddere, quod si aduersanle
hoste humani gcneris prohibebimur, in hac eadem dieta opc et consilio vestro ac
ceterorum qui aderunt, nos eam rem composituros non dubitamus, quod ubi time quoque
negaretur, non tarnen debebunt priuate alique cause commune reipublice bonum et Christi
negotium impcdire. Valeant M. vestre et per liunc nunccium aliquid nobis rescribant.
Dalum Wiennc die primo Junii Mccccolxo.
Bessarion Episcopus Tusculanus
Cardinalis Nicenus apostolice sedis Legatus.
Qlagnificis viris Consulibus ac Communitati Ciuitatis
Auguste. — Amicis nostris carissimis.
Hofbibi, in Qlünchen. C. 1. m. 401G. fol. 28.
b.)Pius papa II.
Dilecti filii. Satutem et apostolicam benedictionem. Quanto dolore cor nostrum
aftligant dissensiones germanice que post dietam Qlantuanam sunt suscitate, testis est deus
cordium nostrorum scrutator. Testes omnes qui loquentes nos audierunt. Certe iudicio
nostro non poterat maior plaga inferri fidei cause, non poterat funestius malum ad per-Sitzb.
d. philos.-hist. Ci. Jahrg. 1850. II. Bd. IV. Heil. 3<