200
Jacobum Delphino 3 ) et dominum Jacobum Contareno , et misit eos
meo Imperio ad loquendum et tractandum de Pace, et eam complere
cum Imperio meo, ueluti Ambaxatores perfectos habendo arbitrium
et totam uoluntatem Nobilissimi Ducis Venetiarum, et sui
communis, et firmato, quod totum illud, quod per eos factum
erit et firmatum cum Imperio meo per dictum dominum Ducem,
videlicet dominum Raynerium Geno, 4 ) et per paruum et maius
consilium Venetiarum, et per totum eius commune debeat contentari,
5 ) affirmari, et autenticliari. Et locutis et tractatis cum eis
uerbis multis, firmauit meum Imperium et concordauit de faciendo
et complendo pacem secum, pro ut continetur in capitulis infra
scriptis. Jurauit Imperium meumadsanctaDei Euangelia et per honoratam
et uiuificam Crucem, quod ab hodierna die, quae est decima
octaua Junii, octauae Indictionis, habere cum Nobilissimo
Duce Venetiarum, et cum paruo et magno consilio suo, et cum
toto communi Venetiarum pacem claram et puram absque aliqua
caliditate 6 ) per liunc modum, quod facta ista pace cum meo Imperio
ipsi non debent 7 ) facere cum aliqua generatione pacem contra
Imperium meum. Et si aliquis alter, qui nunc sit in amicitia«)
Venetorum uenire uellet, uel ueniret contra terras Imperii mei,
uel summus dominus dominus Papa, uel Rex Franciae, uel Rex
Siciliae, uel Rex Castellae, uel Rex Angliae, uel Rex Aragonum,
uel comes Karolus frater regis Franciae, uel alter Rex, uel comes,
uel commune Januae, uel commune Pisarum, uel commune Anconae,
9 ) uel aliud commune, uel aliquis Christianus, uel Paganus
alterius generationis, uel contra castra mea, uel 10 ) contra exercitus
meos Nobilissimus Dux Venetiarum, nec commune, nec aliquis
dominorum nauium, nec aliquis Nobilium Venetiarum uenire debeat,
nec in guerra 11 ) aliqua contra terras Imperii mei, nec contra
3 ) Delfino LH.
4 ) Geno deest in LH.
5 ) eontentare, i. q. assentiri, comprobare, coli. Du Cang. s. v.
sic utrique über pro calliditate,
7 1 debeant LA.
B ) in amicitiam LA,
®) Anchonae LA.
,0 ) aut contra LA.
Jl ) guera LA.