Neue Beiträge zu dem Carmen occulti autoris.
9
A. Noten des Capitel-Codex.
I.
V. 71. Exclamatio.
V. 105. Ex parte morum assimilatur Kathoni, ex parte scientie assimilatur
plathoni, ex parte facundie assimilatur Tullio, ex parte
nobilitatis Menelao qui fuit Rex.
V. 116. Fuit formosus sicut berta (?) K. Ganimedes fuit pulcherrimus
juvenis qui dum esset in venacione duetus fuit per aquilam in
celum.
V. 122. Sublevitatus i. e. subdyaconatus.
V. 132. Papa jurat sibi per 3 Marias que venerunt ad sepulchrum
Christi.
V. 137. Hic papa fuit osculatus M. Henricum.
Y. 140. Cum papa ordinavit eum in subdyaconum dedit ei prebendam
unam sed canonici opposuerunt se sibi.
V. 156. Dicit si mansisset in curia Romana ipse factus fuisset utique
Cardinalis vel patriarcha aut Episcopus vel legatus.
V. 168. Nervi testiculorum perplexi sunt. M. H. consuevit allegare.
V. 228. Hic Episcopus Sambiensis contulit M. benrico preposituram
Sambiensem.
V. 235. Hic M. H. distribuit prebendas Sambienses prima Arnolde.
V. 242. Secundam Erico.
V. 245. Tercia preposito Halberstadensi.
V. 250. Decanatum dedit cuidam Hugoni qui postea resignavit et fuit
factus monachus.
V. 254. Hic suadet M. H. quidam, bene locet decanatum et dicit quod
non sit liomo sub celo dignior isti canonicatui quam autor
istius libri.
V. 261. Aliquis posset dicere quare iste commendat se cum laus in
proprio ore sordescit.
V. 269. Respondet quod res qua se dignum asserit, est modici valoris
et probat hoc per equipollenciam quia dicit quod sit vilius
quam lignum quod sub pedibus calcatur.
V. 277. Dicit de Ottone preposito cui M. H. custodiam Sambiensis
eeclesic donavit.
V. 285. Dicit de Gunthero cui M. H. contulit Scolastriam.