86
M us safia
E igitur arismetrica subtili experimento
ut sub quatuor pedibus
lecti quo dormiebat quatuor hederae
folia ponerentur. Quo a lecto
surgente, dixit: 'Vel Solarium est
elevatum vel tectum est depressum
vel lectus est elevatus.' Tune magistri
considerantes ejus subtilitatem
inceperunt cogitare de
reeessu.
Sed juvene in meridie dormiente
talis sibi visio videbatur, sicut
quod quatuor vites egrediebantur
de lecto quae producebant ramos
et in medio stabat eoluber qui
per folia ramorum immittebat venemim
ad interficiendum in lecto
[jacentem]. Qui expergefaclus, voeatis
magistris et narrato somnio,
omnes recurrunt ad cursum stellarum
pro interpretatione et invenerunt
quod quatuor vites sunt
quator elementa, eoluber est no~
verca, vij rami sunt septem dies
sopientes (1. sequentes), in quibus
si loqueretur statim moreretur. Et
quia ad patrem ire neeesse erat
ordinaverunt, inter se ut quilibet
eorum excusaret eum una die.
Ipsis igitur convenientibus eum
juvene et intrantibus eivitatem,
perent, examiuarent eum in subtiliori
scientia , si aliquid profecisset,
ne interrogatus ab aliquo sapiente
ipsi possint eonfundi.
Eligitur aritmetrica, et in tali
experimento examinatur. Nam
elam sub quatuor pedibus lecti
quatuor folia ponuntur hed[er]ae.
Et mane juvene surgente, liabita
cognitione de mensura hospitii,
dixit: „Vel Solarium est elevatum,
vel tectum est depressum, vel
lectus est elevatus“. Tune magistri
attendentes ad ejus subtilitatem,
inceperunt disponere de reeessu.
Sed dormiente juvene in meridie
talis visio est sibi monstrata.
Videbatur quod quatuor vites
egrediebantur de lecto et producebant
septem ramos, et in medio
stabat eoluber, qui per folia ramorum
immittebat venenum ad
interficiendum jacentem in lecto.
Qui expergefactus, vocatis magistris
et narrato somnio, omnes pro
interpretatione recurrerunt ad
cursum stellarum et inveniunt,
quod quatuor vites sunt quatuor
elementa, eoluber noverca, rami
sunt septem dies sequentes, in
quibus, si loqueretur, moreretur
statim. Et quia neeesse erat, ut
ad patrem accederet, ordinaverunt
ut quilibet eorum excusaret
eum in una die et eum subveniret
in omni tribulatione futura.
Venientibus et intrantibus civi—
latem pater occurrit filio, et dum