Skip to main content Jump to sidebar

Full text : Sitzungsberichte / Akademie der Wissenschaften in Wien, Philosophisch-Historische Klasse Sitzungsberichte der Philosophisch-Historischen Classe der Kaiserlichen Akademie der Wissenschaften, Wien, 57. Band, (Jahrgang 1867)

78

M  ii  s  s  a  f  i  a

quo  nisi  furem  superstitem  capias  frustra  te  ad  alia  convertes.  Elige
tibi  milites  quadraginta,  quorum  viginti  nigris  armis  nigrisque  equis
muniantur,  aliique  albis  armis  albisque  equis  sint  armati,  hiisque  cadaver
  ligno  pedibus  suspensum  die  ac  nocte  custodiendum  committas,
viginti  albis  hinc,  inde  viginti  nigris  circa  ipsum  ordinatis.  Hi  profecto
si  vigilanter  custodierint  tuum  capient  furem,  quia  ipse  diutius  non
patietur  pendere  socium,  etiam  si  sciat  se  protinus  mortem  subiturum“.
  Rex  autem  prout  dixerat  senex  milites  nigris  armis  munitos
albisque  circa  suspensum  cadaver  ordinavit.  At  vero  für  ille  sui  patrisque
  opprobrium  ferre  non  valens,  mallensque  semel  mori  quam  diu
infeliciter  vivere  deliberavit  in  animo  quod  aut  patrem  turpi  ludibrio
subtraheret  aut  ipse  pariter  cum  eo  moriretur.  Subtili  ergo  animo
arma  partita  fabricat'),  tota a )  scilicet  ab  una  parte  alba  ab  altera
vero  nigra,  quibus  armatus  s)  equum  hinc  albo  inde 4 )  nigro  panno
coopertum  ascendit,  sicque  lucente  luna  per  medios  transit  milites  ut
nigra  pars  armorum  ejus  viginti  albos  deluderet  et  alba  pars  deciperet
  nigros  putarentque  nigri  unum  esse  de  albis  et  albi  similiter
unum  esse  ex  nigris.  Sic  ergo  pertransiens  venit  ad  patrem  depositumque
  a  ligno  asportavit.  Facto  autem  mane  milites  videntes  furem
sibi  furatum  confusi  redeunt 5 )  ad  regem  narrantes  quomodo  miles
albis  nigrisque  armis  partitis  e)  eos  decepisset.  Desperatus 7 )  rex  jam
non  posse  recuperare  perdita  furem  et 8 )  thesaurum  cessavit  quaerere.

7 )  B  fabricavit.  —  2 )  B  tota  fehlt.  —  3 )  Aa  armatum.  —  4 )  B  hinc.  —
5 )  B 1  veniunt.  —  6 )  B  partilus.  —  ')  i!  Desperatus  ergo.  —  8 )  B  perdita  furem
et  fehlt.
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.