Skip to main content Jump to sidebar

Full text : Sitzungsberichte / Akademie der Wissenschaften in Wien, Philosophisch-Historische Klasse Sitzungsberichte der Philosophisch-Historischen Classe der Kaiserlichen Akademie der Wissenschaften, Wien, 57. Band, (Jahrgang 1867)

Die  Rechtshandschriften  der  Stiftsbibliotheken  von  Göttweig.  etc.  583
terrninari.  Haec  tarnen  in  decisione  causarum  ecclesiasticarum  diligentia ­
  est  tenenda,  ut  primum  quidem  locum  obtineant  evangelica
praecepta,  quibus  cessantibus  apostolorum  dicta,  deinde  quatuor
praedicta  concilia,  postea  concilia  reliqua,  tandem  decreta  et  decretales
  epistolae;  ultimo  loco  succedunt  et  dicta  sanetorum  patrum:
Ambrosii,  Augustini  et  Hieronymi,  et  aliorum.  Et  baec  omnia  sunt
communis  materia  omnium  de  iure  divino  tractantium.  Quae  quum
nunquam(nonnunquam)sibi  adversari  videantur,  quadrifaria  circa  haec
eousideranda  est  inspectio.  Constitutiones  vero  ecclesiasticae  proditae
sunt  quaedam  secundum  Consilium,  quaedam  secundum  praeceptum,
quaedam  secundum  permissionem,  vel  indulgentiam,  quaedam  secundum ­
  prohibitioncm.  Quatuor  ista  quatuor  genera  hominum  respiciunt,
quorum  quidam  sunt  perfecti,  quidam  perficiendi,  quidam  infirmi,  quidam
  reprobi.  Quae  consilium  continent,  data  sunt  perfectis,  quae
praeceptum  perticiendis,  quae  permissionem  infirmis,  quae  prohibitionern
  reprobis.  Consilium  est:  omnia  vendere  et  dare  pauperibust
praeceptum:  deum  diligere;  permissio:  nubere;  prohibitio:  non
occidere,  non  moechari.  Consilium  poenam  non  intendit,  sed  praemium
  promittit;  permissio  proemium  non  prornittit,  sed  impendit
remedium.  Duo  exteriora  sunt  in  voluntate,  duo  media  in  necessitate.
  Si  enim  volueris  nec  consilio  acquiesces  nec  permissionem
suscipies,  praecepto  vero  et  probihitioni  non  impune  resistes.
Quae  tarnen  voluntaria  diximus,  ante  ordinis  vel  habitus  susceptionein
aut  Votum,  intellige.  Nam  post  votum  continentiae  quod  est  consilium
cogeris  id  observare;  et  post  nuptias  quae  sunt  permissionis  non
potes  uxorem  dimittere.  Praeceptiones  autem  et  prohibitiones  aliae
sunt  mobiles  aliae  immobiles.  Praeceptiones  immobiles  sunt,  quae
observatae  salutem  eonferunt,  non  observatae  adimunt,  quae  etiam
omni  tempore  locum  habuerunt,  ut:  diliges  dominum  deum  tuum  etc.
Mobiles  quae  qnz  observatae  sunt  m  observantur,  ut  circumcisionis  et
sabbati,  vel  etiam  quas  nunquam  lex  sanxit,  sed  posteriorum  diligentia ­
  ratione  utilitatis  invenit,  ut  illum:  „hereticum  bominem  post  primam
  et  secundam  correctionem  devita.“  Item  prohibitiones  immobiles ­
  sunt,  contra  quas  non  licuit  nec  licebit  agere,  sicut  est:  „non
occides,  non  moechaberis.“  Mobiles  quales  sunt,  quae  pro  personarum
vel  temporum  qualitate  et  temporum  vel  causarum  necessitate  variantur,
  ut:  „clericum  post  lapsuni  non  reparari,  filium  sacerdotis  non
ordinari“.  Sed  et  quaedam  permissiones  mobiles  fuerunt.  Permissio
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.