582
Schulte
per quem statuit nobis legem vitae, legem immaculatam, eonvertentem
animas, quam felici voeabulo evangeliutn nuncupamus. Ilaic
accessit lex apostolica modificans cum sicut veteri legi lex prophetica.
Quod enim indulget dominus de perfectionis consilio, vetat
apostolus, cum ait: „ego dico, non dominus: si quis fiet etc.“ et ubi
dominus non dat praeceptum, in spiritu dei praebet apostolus fidele
consilium ut est illud: „De virginibus praeceptum domini et caetera.
Consilium autem do bonum et si sic permanserit etc.“ Denique cum
auctore deo ecclesia cresceret gradusque in ea disponerentur et ordines,
et tarn in eis discernendis quam in clericorum litibus sedandis
evangelium sufficere non videreter, tarn ab apostolis quam ab eorum
vicariis nec non ceteris ecclesiae rectoribus multa sunt addita, quae
licet multis modis appellantur in specie, uno tarnen generali nomine
canones appellantur. Sancti namque patres divino instinctu et conciliis
congregati pro varietate causarum diversos canones ediderunt et
scripserunt. Conciliorum autem alia sunt generalia, alia provincialia.
Generalia dicUntur, quae in praesentia domini papae vel eius legati
vicem ipsius gerentis, convocatis generaliter episcopis ceterisque ecclesiae
praelatis celebrantur. Provincialia sunt, quae a primate sive
ab arcbiepiscopo convocatis suffraganeis ad hoc tantum suis in provincia
Hunt. In generalibus conciliis canones editi ad omnes ecclesias
vim suam universaliter extendunt, et qui eos non observant, pro
transgressoribus babentur. Qui autem canones in provincialibus
editi sunt conciliis provinciam non egrediuntur, nec alios coercent,
nisi qui iurisdictioni illorum comprovincialium episcoporum subiecti
sunt. Item etiam est quod canones alii dicuntur generales, id est generali
concilio proditi, alii provinciales id est provinciali synodo promulgati.
Inter generalia vero concilia IIII. sunt principalia, quae
fere evangeliis comparantur: nicaenum, ephesinum, calcedonense
et constäntinopolitanüm. Proprie ergo dicuntur canones, quae in conciliis
auctoritate inultorum episcoporum promulgantur. Decreta sunt,
quae dominus aposlolicus super aliquo negotio ecclesiastico praesentibus
cardinalibus et auctoritatem suam praestantibus constituit et in
scriptum redigit. Decretalis est epistola, quam dominus apostolicus
alicui episcopo vel alii iudici ecclesiastico super aliqua dubitanti
causa et ecclesiam Romanam consulenti rescribit et ei transmittit.
Indifferenter tarnen et canones decreta, et decreta canones appellantur.
Ilaec sunt, quibus ecclesiastica negotia et tractari habent et