450
Schulte
capio in rebus ecclesiasticis locum habeant, quia hoc invenitur in
quadam lege; sed ei legi derogatum est per multa capitula decretorum
[vergl. causa XVI. 9. 3.].
Deinceps dicendum est de bis praescriptionibus, quae introductae
sunt odio petentium, sicut praescriptio XXX, XL annorum. Dicuntur
autem odio petentium, quia datae sunt contra desides et neglectores
sui iuris. Primo dicendum est de tricennali praescriptione, et
contra quas personas baec currat, et quae res bis praescriptionibus
possint praescribi, et quis eius sit effeetus. In liac praescr. consideranda
est continuatio possessionis, nec in ea consideratur iustus
titulus et bona fides. Datur autem baec praescr. tarn minoribus quam
maioribus, omni personae datur. Currit autem [contra] omnem personam,
tarn maiorum quam minorum, praeter pupillos, contra quos
non currit baec praescr. Si rnaritus alienat dotem uxoris, non currit
huiusmodi praescriptio contra uxorem nisi post mortem mariti. Eflectus
eius est, ut ilie, qui praescribat, tutus sit hac exceptione. In hoc
tarnen differt a praedietis, quia, si cadat a possessione, non datur ei
actio, nisi vi eiectus fuerit. Est autem praescriptio alia, quae uni
actioni opponitur, bypothecaria scilicet, quae datar ereditori contra
debitorem ad repetendum pignus. Sed nonne buic aetioni etiam
opponitur praescriptio quadrigennii, ut, si fiscus possideat quiete rem
alicui obligatam? Nonne etiam opponitur ei praescriptio decennalis
vel vicennalis vel tricennalis, ut, si quis inter praesentes bona fide
et iusto titulo, vel inter absentes mala fide et iniusto titulo sine interpellatione
rem alicui obligatam possideat? Ita certe, quia praescriptio
currit contra dominum, currit etiam contra debitorem si XL
annorum praescriptione tantum dominus rei contra creditorem tutus
erit et nulla alia et lianc ut possideat rem, quam pignori supposuit.
Sed XXX. annorum praescriptio currit contra creditorem et opponitur
certi condictioni, quae actio datur ereditori ad pecuniam repetendam.
Centum annorum praescriptio currit contra Romanam ecclesiam et
contra fiscum in rebus suis, in vacantibus autem contra fiscum currit
praescriptio quadrigennii.
Sunt autem ad hoc aliae praescriptiones, quae, quia non
pertinent ad praedictam quaestionem, ideo ad praesens eas ommittimus.
Est enim p. unius diei, quae opponitur illi, qui prima die
una voce appellare potuit et si taceat prima die postea scripto
appellabit et cum sollemnitate. Est etiam p. X. dierum, quae oppo-