448
Schulte
ille qui iure consanguinitatis succedit; extraneus estille qui ex testamento
constituitur haeres. Si vero quis possideat rem aliquam bona
fide et nullo titulo, referat quis haeres ei succedat; si enim suus
haeres succedat nec continuabit tempus tempori, quia prius non
currebat praescriptio decennalis vel vicennalis, nec incipiet praescribere
aliquam istarum praescriptionum, cum iustus titulus defuerit
praedeeessori. Dicit enim lex: Vitia possessionum a maioribus incboata
perdurant et successorem suum culpa patris comitatur. Si
vero succedat haeres extraneus cum ille iam habeat iustum titulum et
bonam fidem, potest incipere praescribere decennali vel vieennali praescriptione
et in hoc differt legitimus haeres ab extraneo. Si ergo [naturaliter]
interrumpitur possessio. Civiliter autem interrumpitur, quando
quis super re illa, quae iam praescribitur, movet iudici quaerimoniam,
certe iam lite contestata interrupta est possessio civiliter, quamvis adhuc
corporaliter possideatur. Similiter interrumpitur sine litis contestatione,
quando ille praescribere [-bens] absens est, vel quando praepotens
horno et facile conveniri non potest, vel quando infans est et
sine tutore, vel quando furiosus est et caret procuratore, certe in bis
quatuor casibus quaerimonia deponenda est, vel coram praeside provinciae
et coram episcopo civitatis vel praeposito civitatis, et ibi sine
litis contestatione interrumpitur civiliter possessio. Si vero nullus
istorum copia potest haberi, assumatvr iabellio civitatis et convocentur
vicini et eant ubi est domicilium illius, qui cepit praescribere
et coram omnibus ille, qui vult interrumpere possessionem, protestatur
ibi quae rimoniam suam, et tabellio superscribat et testetur, se
interfuisse illi quaerimoniae et ista de facto dicta sufticiant.
Ius etiam necessarium est in bis praeseriptionibus, id est quae
res non sit viliosa et quae bona continuata, si quis sit tarnen ex parte
accipientis quam ex parte dantis. Res dicitur multis modis vitiosa:
ut quae habetur per furtum et quae datur contra legem repetendam
[repetundarum] sicut sunt illa, quae dantur iudicibus, ut corrumpant
iudicia, vel testibus, ut perhibeant testimonia. Huiusmodi enim res
secundum legem Iulia\m] iure repetuntur et praeseribi, ut tempus
huiusmodi praescriptionis (?). Similiter res sacrae et res civitatis
communis utilitati deserviturae statutae, ut atrium, cimiterium et
locus fori et locus macelli.
Istis praeseriptionibus uti potest paterfamilias contra quemlibet,
qui est sui iuris, etiam si infans unius dici, qui etiam mortuo