Über die Summa legum des Codex Gottwicensis. etc.
447
det:« ex emtione, et donatione, vel permutatione vel locatione et
caetera. Bona autem fides vocatur hoc loco, quod ille, in cuius dominium
res transfertur, credat illum, qui transfert, habere potestatem
et ins alienandi rem illarn. Quid autem si quis credat, se habere
iustum titulum et non habet? Occupatio vacantis rei estiustus titulus.
Certe non potest praeseribere. Dicit enim lex, quod error falsae
causae non parit usucapionem. Ubi error ille ex iusta causa eveniat,
ut, si ego mittam procuratorem meum, ut emat mihi domum, et ipse
alio modo quocunque adquirat domum, certe in tali casu, quamvis
iustem titulum non liabeam, sed quia puto, me habere errans causa
rationabili possum praeseribere domum, et iusta ignorantia excusat
errorem. Unde dicit lex: in alieni facti ignorantia tolerabilis est error
facti. Ideo dico, quia, si sit ignorantia iuris, non habet locum praescriptio;
ut si quis vi expellatur ex domo sua et nullus intret vi, sed
aliquis superveniens possideat domum illarn et credens, quod domus
illa non possit praescribi, cum possessor eius eiectus sit, cum tarnen
dicat lex: quia bene praescribi potest, domus illa, cum nullus intraverit
vi, certe talis, cum ignoret ius, non praescribet, cum ignorantia
iuris non sit ei licita. Interrumpitur autem possessio quandoque naturaliter,
quandoque civiliter. Naturaliter quandoque, ut, si quis vi
expellitur a possessione, vel quando captus ab hostibus non potest
possidere corporaiiter. Unde reversus non potest continuare tempus
tempori, sed interim incipiet praeseribere; in decennovali [decennali]
ergo praescriptione et vicennali necessaria est continuatio possessionis
tarn in una persona quam in diversis. In diversis enim quandoque
continuatur tempus tempori, ut, si quis iam per X. annos
possedit domum aliquam, quam cepit praeseribere vicennali praescriptione,
et completo decennio eandem domum distrahat alteri, iam
tempus venditoris prodiderit [proderit] emtori ita, quod, si ipse
possideat eandem domum per aliquod [aliud] per decennium sine
interruptione, certe iam complebitur vicennalis praescriptio, et ita
tempus venditoris continuatur tempori emtoris. Similiter morte defuncti
interrumpitur possessio naturaliter, continuatur autem tempus
patris tempori haeredis, ut quando quis possederit rem aliquam bona
fide et iusto titulo, et nondum sit in ipso completa praescriptio, certe
liaeres scilicet eo mortuo sive legitimus sive extraneus continuabit
tempus suum tempori praecedenti et ita per ipsum continuatur possessio
et complebitur praescriptio. Unde quia haeres, sive legitimus
Sitzb. d. phil.-hist. CI. LVH. Bd. II. Hft. 29