446
Schulte
praescriptio. Quae vero sit in rem, quae in personam, in summa
legum continetur, scilicet in contractu [tractatu?] cle actionibus.
In rem immobilem hoc ideo dicitur, quia in rebus mobilibus praescriptio
locum non habet, sed usucapio, nisi in casu, ut, si quis rem
mobilem non bona fide et in iusto titulo incipiat possidere, non prüdest
ei in tali casu, ut usucapiat spatio trium annorum, sed oportet,
ut tueatur se praescriptione tricenaria. Praescriptionum aliae locum
habent in rebus forensibus, id est saecularibus, aliae in ecclesiasticis.
Ut illarum maiorem notitiam habeamus, quae in ecclesiasticis observantur,
prius de forensibus dicamus, quarum aliae datae sunt favore
possidentium, aliae odio petentium. Favore possidentium, ut illae,
quae in XX. vel X. annorum, quae dantur iliis, qui iusto titulo et bona
(ide possident et haec dicuntur longi temporis. Illae autem dantur
odio petentium, quae dantur contra eos, qui sunt negligentes in custodia
suarum rerum. Sunt autem digniores illae, quae dantur favore
possidentium, quasi [quare] de bis primo dicamus.
Primo videndum est, quae sint illae? 11°. quae attendenda sint
in iliis? IIP. quae personae praescribere valeant bis praescriptionibus?
IV‘° contra quas personas uti possimus his praescriptionibus?
V to quae res praescribi possint? VI*° quo spatio finiantur istae praescriptiones?
VII to quis sit earum effectus?
Nota quia multae sunt species praescriptionum. Sunt autem aliae
unius anni, aliae trium annorum, aliae quatuor, aliae X., aliae XX.,
aliae XXX., aliae XL., aliae centum annorum. Illae, quae sunt X. vel
XX. dicuntur longi temporis, sed quae sunt XXX. et deinceps dicuntur
perpetuae. Minores vero a numero annorum nomen accipiunt, tu
dicatur praescriptio triennii vel quadrigennii. Illae ergo, quae sunt
X. vel XX. annorum, sunt introductae favore possidentium. In his
enim tantum rebus locum habent, quae possidentur iusto titulo et
bona fide, ut postea patebit.
Sunt autem duo attendenda in his praescriptionibus: factum et
ius facti et traditio rei et possessio continuata decennali et vicennali
praescriptione. Nullus enim aliquam rem praescribere potest, ut
[nisi] sit in eius possessione praecedente iusto titulo. Nota quod titulus
hic dicitur initium sive causa possessionis, ubi titulus est emtionis,
donationis, permutationis et aliorum, quibus res propriae in alterius
dominium transferri possunt. Unde cum quaeritur, quo titulo possidet
rem istam, talis est sensus: quod fuit initium possidendi? et respon-