444
Schulte
„Ilis aute.m contractibus quidam contractus interiacet medius,
qui emphiteosis dicitur, et ideo consequenter de eo dicendum est.
E. quidam dicunt communem cum coemptione et venditione et locatione
et conductione. Primo ergo“ cet. „Est autem empli. et enponema
idem apud graecos“ cet. nach Cod. IV. 66. unter Berufung
auf Zeno bis 131" drittletzte Zeile.
Daran schliessen sich sofort ohne Übergang folgende Formeln:
„Ego Waltherus conqueror vobis N. legato imperatoris de Rieh
ardo, qui iniuste fundum mihi detinet; vel qui pecuniam, quam ei
mutuo dedi, persolvere non vult; vel qui rem, quam mihi vendiderit,
tradere non vult; vel qui iniuriam mihi verbis intulit, vel facto
aliquo, puto pulsando vel verberando, vel domum meam intrando.
Quapropter vos ex parte dei omnipotentis et imperatoris rogo, ut de
praedictis eum mihi iustitiam facere compellatis, vel de eo mihi iustitiam
faciatis.
Ego W. recuso audientiam dne B. in causa profectitiae dotis,
quia te suspectum haheo, quum te suspectum inimicum esse vel cognovi
fuisse, et paratus sum arbitros eligere et iudicem ordinarium
adire. “
„Ego W. iniuste condemnatus a te H., iudice ordinario, a tua
sententia appello, quia iniuste me condemnatum esse credo, et H.
maioris iudicis audientiam imploro“.
Ego W. cognitor causae et litis, quae vertitur inter Rieh, et N.
causam ad vos imperatorem cum omnibus attestationibus et refutatoriis
libellis partium dirigo, ut eam legitime terminetis.
Ego W. litigator acta a te B. iudice perfecta vel a tabellione
tuo refuto, quum dicta testium in tali capitulo, vel confessionem, vel
negationem meam vel adversarii in tali capitulo in ipsius actis non
bene scriptis [—sisti].
Ego W. iudex super ea causa, quae movetur inter R. et N. prudentiam
vestram consulo, quatinus mihi secundum quod vobis in
causa ista iudicandum videtur rescribatis, ut fretus vestri et scripti
praerogata iudicare possim. In nomine trini Dei. Vel sic: Sancti
Spiritus assit nobis gratia.
Ego W. iudex delegatus a domino B., vel iudex sacri palati
gloriosissimo imperatoris et cognitor litis, quae vertitur inter R. et
H., auditis allegationibus utriusque partis et diligenter inspectis condemno
Richardo Hugonem, si agitur in rem: in restitutionem fundi