Skip to main content Jump to sidebar

Full text : Sitzungsberichte / Akademie der Wissenschaften in Wien, Philosophisch-Historische Klasse Sitzungsberichte der Philosophisch-Historischen Classe der Kaiserlichen Akademie der Wissenschaften, Wien, 57. Band, (Jahrgang 1867)

Über  drei  in  Prager  Hs.  enthaltene  Canonen-Sammlungen.

231

Urbeque  de  tanta  remanent  vix  ultima  signa
Haec  loca  Rodibertus  sibi  delegit  pater  almus
Primus  et  hie  sedem  construxit  pontificalem
Ac  sedis  primae  regimen  susceperat  ipse
Conducens  late  populos  ad  pascua  vitae
Qui  successorem  sibi  fecerat  esse  Vitalem
Pastorem  verum  coelesti  nectare  plenum
Hinc  tres  abbates  adeunt  hoc  ordine  sedem
in.  im.  v.
Anzologus,  Savulus,  post  hos  Ezius  memorandus.
Inde  Flobargisus  pastoris  nomen  adeptus
Doctrinis  vitae  sanctum  pascebat  ovile
Johannes  post  quem  sedem  possedit  eandem
Exul  Virgilius  post  hunc  meruit  fore  praesul
Transtulit  hic  sedem,  fundatorem  quoque  sedis
Esset  ut  una  domus;  fuit  ut  prius  huius  et  eius
Ex  capitale  foret  templum  caput  hoc  quod  haberet.
Abbas  Bertricus  post  hunc  stat  in  ordine  scriptus.
Am  cui  successit,  qui  fortiter  omnia  gessit
Archipotestatem  qui  primus  babebat  eandem
Abhas  Ammiloni  successit  episcopus  illi
Hunc  Adalramus  sequitur  pastor  venerandus
Juxta  quem  rnitis  curam  suscepit  ovilis
Praesul  Lutprammus  meritorum  laude  decorus
Istanc  ad  sedem  qui  sanctum  transtulit  Hermen,
Susceptum  Romae  papa  tradente  Leone
Huic  Adalwinus  monitor  successit  opimus
Adalbreht  dictus  tune  est  in  sede  receptus
Post  illum  sedi  Dietmarus  praefuit  illi
Doctor  divinus;  successit  cui  Piligrimus.
Adalbreht  similem  post  hunc  conscendit  honorem.
Inde  dei  servus  praefertur  mox  Egilolfus.
Accepit  dominum  tune  sancta  iuvavo  Herolden
Corrector  fidus;  succedebat  Fridericus.
Post  hunc  Hartwicus,  divinae  legis  amicus,
Pavit  oves  domini,  regno  famosus  in  omni,
Quem  placitum  domino  signorum  iam  probat  ordo.
Guntherus  tali  numero  meruit  sociari
Natos  ecclesiae  bene  qui  defendit  ab  hoste.
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.