206
Schulte
[XL.] annos. Nota. In rem actio non procedit ex aliqua obligatione,
sed actiones in personam omnes ex obligatione procedunt.
Furtum est 33 ) fraudulenta rei alienae contrectatio, afiectu
lucrandi sibi vel alteri contra doniini voluntatem.
Rapina est, quando aliquis usurpat per vim rem mobilem,
quae sua non est. lnvasio est alienae possessionis rerum immobilium
violenta occupatio. Sic rapina et furtum in mobilibus et invasio
in immobilibus a3 ).
271. Possessiones aliae bona, aliae mala fide, aliae iusto
titulo, aliae iniusto possidentur.
Possessores alienae rei 2 '*) alii bona fide possident, id est qui
credunt, rem, quam possident, suam esse. Alii mala fide, i. e. qui
sciunt, rem, quam possident, alienam esse. Et horum omnium alii,
qui per titulum possident, alii, qui sine titulo. Titulum autem antiqui
appellabant cartulam, quae continebat, quomodo quis aliquam rem
sibi acquisivisset, an per donatiunem aut per venditionem aut aliqua
alia iusta causa. Nunc vero titulum dicimus, vel habeat cartam vel
non habeat, si aliquam causam praetendere potest, ex qua iuste
videatur possidere rem alienam, quam ab eo habeat. Possesscr alienae
rei bona fide cum titulo est, cum aliquis rem alicius ab alio, quem
credit dominum, per venditionem vel quolibet alio modo accepit
et teilet. Possessor alienae rei bona fide sine titulo est, cum fundi
partem, quae fundo suo adhaeret, credens, suam esse, excolit et
retinet, quae tarnen vicini sui est. Possessor alienae rei mala fide cum
titulo est, quando rem alicuius ab alio, qui non dominus est, per
venditionem vel quolibet alio modo scienter tenet. Possessor alienae
rei mala fide sine titulo est, quando partem fundi vicini sui fraude
vel vi retinet. Hi omnes, quoscunque fructus ex aliena re babuerint,
vel hanc oportunam curam et culturam post litem contestatam
domino restituere coguntur. Tune autem dicitur lis contestata esse,
quando qui dampnum sustinet ante iudicem venerit, et praesentibus
22 ) Stintzing a. a. 0. Der Prager Codex des Petrus app. de actionibus c. 5
hat es, aber viel ausführlicher.
23 ) Stintzing a. a. 0. führt beide aus dem Tü b i n ger und G ratz er Codex an;
Prager 1. c. c. 8. 9., jedoch noch mit einem Zusatze.
24 ) Ein also anfangendes Stück gibt Stintzing aus dem G ratz er Rechtsbuche
an.