Über drei in Prager Hs. enthaltene Canonen-Sammlungen.
203
256. De testamento qualiter fiat.
Si testamentorum sollempnitas introducta [non] esset, invitis
nobis plerumque heredes extitissent, cum ingrati ab intestato
hereditatem acciperent, et gratos stricta ratione repellerent. Et
ideo ego in dei nomine omnipotentis Cicero omnia bona mea per
testamentum inter heredes meos, quos dignos puto, iure directo
disponere curo; at indignos ab hereditate secludo. Inprimis Socrates
et Plato amici mei, qui hoc anno Romae mecum fuistis, cum Gaio
fdio meo impubere heredes estote, et praedictus Gaius filius meus
sumat et percipat [praecipiat] domum meam integram, in qua
habitare consuevi, et extra partem hereditatis habeat. Ceteras facultates
meas cum scriptis heredibus meis coheredibus suis equis portionibus
dividat. Item Herenius filius meus, qui impias mihi manus intulit,
et non ut filius, sed ut hostis erga me versatus est, exheres
esto, atque alienus ab hereditate mea, excepto Castro Ripalto, quod
ingrato do, lego. Et si, quod absit, iste Gaius filius meus heres mihi
non erit, vel si heres erit, etintra pubertatem decesserit, tune praedicti
heredes mei mihi pro solido et vel filio meo heredes estote; et
si iam praedicti Socrates et Plato heredes mihi non erunt, tune
Seius heres esto. Et qui mihi erit heres, rogo et peto, ut, cum decesserit,
hereditatem meam restituat praedicto filio meo Gaio, si
supererit heredibus meis. Cui quidem filio, amici mei, fideles et diligentissimi
tutores estote. Omnium tarnen bonorum usufructum Bertliae
uxori meae do, lego, si tarnen castam vitam duxerit. Et sipostumus
ex ea natus fuerit, cum istis heredibus pro virili portione
succedat. In funus autem meum pro redemptione animae meae
omnes thesauros meos, quos habeo in pecunia numerata, et in vasis
aureis et argenteis, inter ecclesias, sacerdotes et pauperes Christi
heredes mei dispensate, prout vobis melius visum fuerit. Et ego rogo,
ut manumittatis Rolandum et Burgam servos meos. Wido et Johannes
liberi sunt, peeulio eorum ipsis concesso. Equum meum cum
lorica do, lego Alberto socio meo. Mando autem vobis heredibus
meis, nec non fidei committo, ut illud et illud sic faciatis.
Omnia haec, qualiter disposui superius, ab heredibus meis dari
vel fieri volo, ut dentur et fiant, et si quis vel si qua mihi intestato
heres extiterit. Nunc etiam dispositionem meam, si quid solempnitate
iuris destituerit, mm codicillorum obtinere volo. Si quis autem
de heredibus meis contra hoc testamentum vel dispositionem agere