Skip to main content Jump to sidebar

Full text : Sitzungsberichte / Akademie der Wissenschaften in Wien, Philosophisch-Historische Klasse Sitzungsberichte der Philosophisch-Historischen Classe der Kaiserlichen Akademie der Wissenschaften, Wien, 57. Band, (Jahrgang 1867)

Über  drei  in  Prager  Hs.  enthaltene  Canonen-Sammlungen.

189

lis  laesionibus  saecularis  servi  compositionem  in  ecclesiastico  triplicatam
  in  eodem  suo  capitulari  praecipit.  Et  in  lege  Riplmariorum,
cum  in  quodam  capitulo  s 8 )  de  saeculari  servo  occiso  XXX.  et  VII.
solidos  solvi  debere  praecipiatur,  de  ecclesiastico  paulo  inferius  sic
iubetur:  „Si  quis  [Tit.  X.,  §.  1.]  ecclesiasticum  bominem  occiderit,
C.  solidos  componat“.  Si  vero  in  ecclesia  bominem  non  ecclesiasticum
quis  occiderit,  Ludwicus  imperator,  ubi  de  ecclesiarum  lionore  loquitur,
  hoc  modo  vindicari  statuit  dicens:  „Si  quis  ex  levi  causa  —
quod  in  immunitate  violata  committitur  so)«.
236.  De  occisis  sacerdotibus.
De  sacerdotibus  vero  et  ceteris,  qui  in  sacris  ordinibus  sunt
promoti,  boc  antiqua  regum  et  imperatorum  institutio  babebat,  ut,
si  extra  ecclesiam  aut  immunitatem  occiderentur,  aut  aliquo  modo
dehonestarentur,  simpliciter  tantum  iuxta  cuiusque  compositionem
solverentur.  Si  autem  in  ecclesia  occiderentur,  aut  usque  ad  sanguinis ­
  exitum  cederentur,  vel  et  si  ictu  quolibet  lesi,  non  tarnen  ad
sanguinem,  duriter  pulsarentur,  quisque  tarnen  iuxta  singulorum
graduum  compositionem  tripliciter  componerentur.  Sed  quia  hac  vindicta
  impia  tyrannorum  praesumptio  parum  se  ab  iniuria  clericorum
compescuit;  placuit  postea  omnibus  tarn  episcopis  quam  regibus  et
cunctis  regni  primatibus,  ut  ecclesiam  extra  40 )  quilibet  interfecti  ita
componerentur  sicut  prius  componebantur,  si  in  ecclesia  occiderentur; ­
  et  de  calumpnia  aut  vulnere  aut  quolibet  ipsis  illata  in  loco  qualibet
  lesione,  sicut  valerent,  ita  tarnen  componerentur,  sicut  prius
componebantur,  si  extra  ecclesiam  occiderentur.  Quae  ita  facile  esse
monstrabantur  4| ),  cum  praecepta  super  his  facta  ponerentur.  Sed  ne
aliqua  in  his  ponendis  dubitatio  oriatur,  quid  vocetur  compositio,
quae  in  ipsis  totiens  ponitur,  et  quare  sic  vocetur,  non  incongruum
nobis  demonstrandum  videtur.
237.  Quid  vocetur  compositio.
Compositio  autem  proprie  vocatur  quaelibet  satisfactio,  quam
reus  quisque  facit  pro  quolibet  male  facto.  Sive  autem  ipsa  satisfactio ­
  sit  corpus  aut  animae  afflictio,  sive  sit  pretium,  quodcunque
38 )  Lex  Ripuar.  Tit.  VIII.  Walter  hat  jedoch  36,  nicht  37  sol.
39 )  Wörtlich  aus  Ansegisus  IV.  13.  Unser  Codex  hat  „werigeld“  oder  „verigeld.
Vgl.  auch  Bened.  I.  230.
40 )  Cod.  B.  „extra  eccl.  in  quolibet  loco  interfecti.“
41 )  Cod.  B.  „monstrabwntur.“
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.