188
Schulte
retenta non solvitur, merito novies muitiplicata reddi iubetur, cum
ipsa cunctis rebus, quae dei ecclesiis offeruntur, sacrior esse non
dubitetur, cum ab ipso domino ab initio israelitici populi sibi solvi
per propbetam praecipiatur. Inquit enim: „Inferte omnem decimam
in borreis meis, ut sit cibus in domo mea.“ Et Aug, de eadem re:
„Decime sunt tributa egentium animarum.“ Ergo sicut agricola merito
perdit agrum, quando non solvit tributum sibi a domino suo constitutum,
equo pondere rationis totum, quod homini crescit, in annum,
reddere cogitur, quando erga dei decimam portionem fraudator ac
perfidus invenitur. Cum autem decima vel alia quaelibet res ecclesiastica
de loco, qui immunitatis habet defensionem, aufertur, et
quae res sublata est, iuxta sui compositionem praedicto modo muitiplicata
redditur, et pretium violatae immunitatis iure exigitur. Sicut
in praedicto Karoli praecepto continetur: „Si quis in immunitate
dampnum aliquod fecerit, DC. solidos componat s 5 )“. Ex quo manifeste
ostenditur, quia tune immunitas violatur, cum rei etiam non
ecclesiasticae dampnum in ipsa immunitate committitur. Si autem de
ecclesia res quaelibet etiam non ecclesiastica furto aufertur, tune novies
muitiplicata restitui in Lotharii imperatoris capitulo hoc modo
iubetur capitulo V.: „Si se) quis res suas in ecclesia commendatas
habuerit et aliquis inde rapuerit, per furtum fecerit hoc, ipsas res
in capitale restituat; et sicut ipsae res valuerint, ita novipliciter
componat. Iterum atque iterum similiter faciat, hoc est ter novies
componat, et liaec omnia illi, cuius res fuerunt, componi debent. Si
vero violentia raptori 37 ) de ecclesia abstulerit, dupliciter componat“.
Quia ergo ex supradictis monstratum est, qualiter ecclesiastica res
et non ecclesiastica restitui debeat, sive de sacro loco, sive non de
sacro immunitatis defensionem liabente, vel vi, vel furto aufertur: de
ipsis ecclesiasticis mancipiis ad praesens dicatur, quod in regum
praeceptis habeatur. De liis enim idem Lothar ins in suo capitulari
capitulo V. sic praecipit: „Si quis ecclesiasticuni servum et
regium occiderit, tripliciter componat“, id est compositionem servi
non ecclesiastici occisi. In ecclesiastico triplicari iubet; et in singu-35
) Bened. II. c. 262.
36 ) Lex Alam. Karol. V. bei Merkel. Monum. Leg'. III. p. 130 sq. Vergl. auch noch
coli, trium part. III. 29. c. 201. Iv. Decr. XVI. 277.
3 ') Cod. B. „raptor eas de.“