Beiträge zur Litteratur der Sieben weisen Meister.
117
suae vocationis expressit nec inventus erat qui consilium posset dare.
Juvenis autem hoc videns domino suo supplicavit quod permitteret
ipsum regi super facto isto respondere. Patronus autem negavit, non
credens quod juvenis eidem quovis modo satisfacere posset. Hoc non
obstante juvenis surrexit et dixit regi: ’Domine rex, habetisne ratum
illud quod spopondistis dicenti vobis factum rei?’ Rex firmavit illud
se procul dubio facturum. Tune dixit juvenis: 'Dico vobis quod isti
tres corvi sunt quorum duo sunt masculi et una femina est. Et haec
corva fuit uxor corvi senioris. Supervenit eidem tempus caristiae
magnae et tune coi'vus senex expulsit eam et juvenis corvus recollegit
eam sed dum modo fertile tempus factum est ille antiquus corvus
repetit uxorem suam a juvene corvo, qui eam tempore sterili expulsam
a sene reeollegit et uterque allegat id quod sibi utile existit: antiquus
primam desponsationem, juvenis vero tempore sterili ejus recollectionem,
firmans illud tali ratione quod ubi est perieulum ibi commodum
collocetur. In bac ergo quaestione vos (281 b ) ut arbitrum et judicem
elegerunt petentes ipsam sententiam dari definitivam; quo facto
protinus recedent a vobis nec vos quovis modo de certo molestabunt.’
Rex dixit: 'Do ergo sententiam quod corva sit juvenis istius corvi, qui
eam tempore caristiae reeollegit." Quo dicto statim appellatione postposita
corvus juvenis cum corva sua discessit per unam partem, senex
corvus per aliam, nec rex per ipsos amplius erat molestatus. Et tune
rex juxta promissum dedit filiam suam juveni supradicto cum rnedietate
sui regni et mulla bona contulit patronus navis eo quod talem
juvenem in ejus regnum adduxisset. Contigit autem quod in terra ubi
erat juvenis et pater ejus carnalis qui eundem volebat suffocasse maxi
ma caristia supervenit, propter quam causam pater et mater ipsius
juvenis, qui modo factus'est rex, coacti sunt exire terram et ad civitatem
ubi erat eorum fdius rex pei'venerunt. Quadam vero die rex equitans
per civitatem et obvians patri et matri cognovit eos et misit unum
de ministris suis post eos ad videndum ubi hospitarentur. Quo viso et experto,
rex fecit magnum convivium ac magnam invitavit multitudinem ad
dictum hospitium ubi mater et pater erant hospitati. Cum autem hora
prandii venisset, venit rex cum sua comitiva et cum omnia parata
foi’ent fecit aquam suis manibus ministrari. Pater festinus recepit
vas cum aqua et mater tobaleam. Sed rex dixit: 'Sinite facere ministros.
Et tune rex posuit patrem in capite mensae ipseque sedit
juxta eum et tertio matrem sedere jussit et quai'to sederunt alii mili-