Skip to main content Jump to sidebar

Full text : Sitzungsberichte / Akademie der Wissenschaften in Wien, Philosophisch-Historische Klasse Sitzungsberichte der Philosophisch-Historischen Classe der Kaiserlichen Akademie der Wissenschaften, Wien, 57. Band, (Jahrgang 1867)

116

M  u  s  s  ;i  f  i  a

diem’,  et  ipsum  ad  mare  projecit  et  abiit  credens  ipsum  suffocatum  i).
Procellae  autem  maris  projecerunt  ipsum  in  quandam  insulam  illaesum
  stetitque  ibidem  duobus  diebus  et  non  comedit.  Intellexit  tarnen
aves  sibi  dicentes:  Ne  timeas 3 )quia  citoauxiliabitur  tibi.’  Tertia  vero
die  quaedam  navis  apparuit.  Ille  (281 a )  autem  juvenis  auxilium  implorabat
  et  patronus  navis  erat  misericors  et  dives  valde,  applicuit  et
eum  in  navem  collegit.  Cum  autem  idem  juvenis  ab  eo  patrono  de
sua  conditione  interrogatus  fuisset,  juvenis  dixit:  'Pro  Deo,  ante
omnia  date  mihi  comedere;  jam  enim  tertia  dies  est  quod  nec  comedi
nec  bibi.'  Et  dederunt  sibi.  Eo  igitur  relecto,  suam  conditionem  eis
per  ordinem  enarravit.  Patronus  autem  navis,  quia  ex  uxore  sua  filium
habere  non  poterat,  ipsum  filium  adoptavit.  Juvenis  vero  erat  pulcher
et  virtuosus  et  tarn  bene  domino  serviebat  quod  eum  multum  diligere
incepit.  Patronus  inter  alia  dixit  juveni:  'Cum  erimus  in  terra  nostra’
quid  facere  vellet.  Respondit  juvenis:  'Domine,  quidquid  vobis  placuerit;
  vos  enim  liberastis  me  de  morte;  ego  ero  perpetuus  servus
vester.’  Et  tune  cepit  eum  in  filium,  ducens  eum  in  domum  uxoris
suae,  et  conditionem  praedicti  juvenis  ei  per  ordinem  enarravit.  Et
tune  et  uxor  ipsum  in  filium  adoptavit.  Ipse  autem  multum  blande  se
habuit  erga  ipsos,  in  tanto  quod  valde  diligebatur  ab  ipsis.  Interea
contigit  quod  rex  illius  civitatis,  ubi  residebat  die  patronus,  quandoque
  exibat  civitatem  illam  seu  extra  portam  sui  castri,  et  statim  venerunt
  tres  corvi  et  posueruut  se  supra  caput  regis  et  ibidem  rumorem
  magnum  fecerunt.  Et  cum  hoc  rex  multo  tempore  pertulisset,
reputabat  sibi  illud  pro  magno  infortunio,  quod  forte  Deus  illud  permitteret
  ratione  suorum  peecatorum  habebatque  magnam  infamiam  et
ruborem.  Tandem  fecit  banniri  per  totam  suam  terram  et  regnum
quod  omnes  sapientes  regni  sui  convenirent  coram  ipso  certo  determinato
  [die]  ipsis  significato.  Si  quis  ex  bis  omnibus  esset,  qui  sibi
daret  remedium  in  ejusdem  facti  declarationem  eidem  daret  indubitanter
  filiam  suam  unicam  cum  medietate  regni  sui,  cujuscumque
etiam  foret  conditionis.  Congregatisque  universis,  inter  eos  etiam
fuit  vocatus  patronus  supradictus,  et  juvenis  instanter  petivit  ut  eum
duceret  secum.  Et  patronus,  licet  invitus,  tandem  precibus  suis  victus
ipsum  secum  sumpsit.  Surgens  autem  rex  coram  omnibus  eis  causam

*)  Cod.  quod  ipsum  suff.
3 )  B  Non  ti  muovere }  che  tue  avrai  soccorso.  ln  A  fehlt  diese  Periode.
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.