114
M u s s n f i a
PUTEUS.
ad regem Ciciliae deferentes. Et sic sagaciter imperatorem deceperunt.
Sic, domine imperator, isti pliilosoplii cum eorum dulcibus adulationibus
te decipient.“ Audiens lioc imperator jussit mane filium
suum suspendi. Et ecce mane venit septimus pbilosophus ad imperatorem
et salutavit eum benivole, qui malivole') respondit dieens ei:
„Sic bene docuistis filium meum? Certe facimus ipsum hodie occidi
et vita yestra parum erit post suam.“ Dixitque pliilosopbus ei: „0
prudentissime imperator, quid est quod ad petitionem unius turpis
mulieris faciatis occidi filium vestrum? Sed vobis accidet sicut cuidam
homini de uxoresua.“ Imperator dixit: „Quid?“ Philosophus ait:
„Quidam bomo habebat quandam uxorem adulteram, quae cum
quodam juvene semper adulterium commisit. Uno autem sero venit
ille juvenis cum signis sibi consuetis, quae intelligens dicta midier
causam surgendi sumpsit propter expulsionem superflui naturalis
aperiensque ostium exivit ad dilectum suum. Maritus autem ejus hoc
intelligens surrexit et ostium clausit ita quod ipso foris remansit. Consuetudo
autem erat in illa civitate quod si aliquis vel aliqua extra domum
reperietur fustigari debe[re]t per totam illam civitatem; unde
maritus cupivit cam fustigari 3 ). lila autem veniens, seque de crimine
praedicto excusans, ut sibi ostium aperietur maritum suum humiliter
exorabat. Ille autem aperire nolebat, quia seivit eam adulterium commisisse,
propter quod desiderabat ipsam fustigari. Ante domum ergo
illam erat puteus altus, habebatque puteus os fabricatum super terram,
sicut multi putei consueverunt habere. Posuitque midier supras)
muro oris putei quendam magnum lapidem et ivit ad maritum dieens
ei: 'Si nolueris mihi aperire, projieiam me ad puteum antequam velim
fustigationis opprobrium sustinere.’ Dixitque maritus ad ipsam: 'Vade,
utinam jam (280 b ) esses suffocata.’ Sedens autem illa ad puteum lapidem
magnum quem posuerat super jnurum putei projecit ita quod fecit
sonitum magnum et illico ad aliam partem putei se abscondit. Maritus
autem ejus, credens quod ipsa in puteum se projecisset, ad pietatem
motus surrexit et ostium domus aperuit ivitque ad puteum ut
audire posset mulierem suam in puteo vel videre, quia luna splendebat.
9 Cod. maniuolc.
3 ) Cod. fustigare.
8 ) Cod. se supra.