Beiträge zur Litteratur der Sieben weisen Meister.
113
protinus apparebat facies talis provinciae cuilibet intuenti et intelligenti.
Rex vero Cieiliae qui multum odebat Romanos sed propter
speculum non poterat offendere eos, et ideo cogitans qualiter illud
speculum habere posset seu destruere quovis modo, accesserunt autem
ad ipsum regem Cieiliae tres fratres dicentes ei: 'Domine, quid
vultis dare, et dabimus speculum illud?’ Respondit rex Cieiliae: 'Vobis
dabo quidquid volueritis mihique possibile’ promittens ei[s] maximam
auri quantitatem. Petierunt ergo tria baliria auri et iverunt Romam.
Non multum longe a Roma unum in una parte et alia duo in
alia parte simul posuerunt et bene consideraverunt locum ubi ea absconderunt
et iverunt ad Romanorum imperatorem petentes ei loqui
soli. Et annuit imperator. Qui dixerunt ei: 'Domine, nos somniavimus
invenire aurum; et vera sunt somnia nostra.’ Imperator multum desideravit
aurum eosque multum benigne suscepit dixitque eis: 'Unus ex
vobis somniet ista nocte.’ Qui promiserunt. Ipsis autem mane venientibus,
dixit imperator: 'Quid somniastis?’ Respondit unus: 'Ego somniaviunumbalire
plenumauro.Detis mihi homines qui veniant mecüm.’
Deditque imperator quod petivit et ille somnians dicit: 'Ducite (2S0 1 )
me ad tales partes’ et fingens se nescire viam [fecit se duci] ad loeum
in quo abscondit aurum. Et cum ibidem esset, finxit se quasdam conjurationes
facere. Fecit ergo ibi fodi et invenit ibi balire cumauro. Quod
cum audisset imperator multum exultavit de auro invento. Secunda
nocte alter promisit se somniaturum et de mane surgens dixit duplum
somniasse *)• Rex gavisus mittens iterum nuntios cum illo ad locum ubi
duo baliria invenerunt, et reversi sunt cum gaudio ad imperatorem,
qui plurimum eos diligebat. Tertius spopondit se tertia nocte sornniaturum
et finxit se immensam copiam auri somniasse dixitque imperator:
'Et ego videre volo.’ Cumque fecissent se duci prope locum ubi
speculum erat sub terra et dixerunt: 'Fodite hie’, dixit imperator:
'Cavete ne speculum rumpatur, quia pro toto auro mundi nollem illud
speculum destrui.’ Qui respondentes dixerunt: 'Domine, nos habebimus
aurum nee tarnen speculum laedemus.’ Dixit imperator: 'Hoc facite.’
Illi autem circa speculum fodere inchoantes paullatim totum
speculum effoderunt et manserunt prope usque ad noctem dixeruntque
imperatori. 'Cras accipiemus aurum.’ Qui credidit verbis eorum. Surgentes
autem mane illi tres fratres et speculum subtraxerunt, ipsum
*) Cod. sompniasse esse.
Sitzb. d. pbil-hist. CI. LVII. Iid. I. Hft,
8