112
M u s s a f i a
VIRGILIUS.
ipsi nunciavit dixitque sibi domina: 'Si promiseris me recipere in
uxorem docebo te qualiter hoc periculum evades.’ Ille promisit, dixitque
mulier: 'Capias istum meum maritum et liga eum in gula et vade,
suspende eum illico in loco illius.’ Dixitque custos: 'Timeo facere’.
Mulier dixit: 'Et ego faciam.’ Et fecit quandam restem de ligno viridi
ligavitque maritum in gula et ipsum sic ligatum duxit per terram ad
furcas, dixitque custodi: 'Ascende furcas et ipsum suspende.’ Respondit
custos: 'Non faciam.’ Ae ipsa ascendit et maritum suspendit et
sic descendit. Dixit autem custos: 'Ille suspensus habebat quoddam
vulnus in capite et iste non habet. Posset ergo cognosci.’ Dixit mulier:
'Ascende iurcas et cum ense facias sicut tibi videtur.’ Dixit
custos: 'Non faciam.’ Mulier vero petiit ensem ab eo et ascendens
percussit maritum suum cum ense et descendit. Dixit tertio custos:
’lste suspensus caruit duobus anterioribus dentibus, quos iste habet.’
Respondit mulier: 'Ascende, erue ei.’ Custos dixit: 'Non faciam’. lila
videns lapidem, hunc arripiens, ascendit et eruebat. Dixit mulier:
'Aecipias me in uxorem.’ Custos autem respondit: 'Non faciam. Nam
tu fecisli haec marito tuo, quem tantum diligebas; multo igitur pejus
mihi faceres, si Casus se offerret.’ lila confusa recessit, talia suo dilecto
marito facere non formidans.
Modo videte, domine Imperator, qualia sunt opera mulieris. Non
debetis quoque adbibere fidem dictis uxoris vestrae.“ Audiens liaec
imperator jussit sententiam mortis ßlii relaxari. Rediens sero imperator
ad uxorem invenit eam multum tristem dixitque sibi uxor: „0
stulte imperator, tibi eveniet quod accidit cuidam imperatori romano,
qui fuit deceptus a tribus fratribus *).“ Dixit imperator: „Quomodo?“
Respondit domina:
„Romae antiquitus erat quaedam statua aenea tenens arcum
tensum in manibus cum sagitta habens in fronte scriptum: ‘Qui me
percussit dabo ei.’ Et opposito statuae erat ignis validus, qui sernper
ardebat sine lignis qui multum erat utilis pauperibus romanis, maxime
in hieme. Venit quidam presbyter improbus et percussit statuam.
Emisit stafua sagittam, quam tenebat in arcu et percussit ignem
praedictum et statim ignis extinclus est. Item erat aliud mirabile Romae.
Nam erat ibi quoddam speculum [mirabile] satis, in quo videbatur
quandocumque aliqua proyincia rebellare volebat Romanis, nam
!] A da tre frate Ui; B da trc fantu