Skip to main content Jump to sidebar

Full text : Sitzungsberichte / Akademie der Wissenschaften in Wien, Philosophisch-Historische Klasse Sitzungsberichte der Philosophisch-Historischen Classe der Kaiserlichen Akademie der Wissenschaften, Wien, 57. Band, (Jahrgang 1867)

Beiträge  zur  Litteratur  der  Sieben  weisen  Meister.

lll

fieri  alas  et  accepit  ensem  magnum  et  lucidum  ascenditque  in  cacumine
  maximae  turris,  ex  qua  bene  poterat  aspici  a  paganis.  Sol  autem
verberans  et  irradians  super  ipsum  et  propter  pannorum  rubedinem
et  ex  fulgore  auri  ipse  mirabiliter  fulgebat  et  longus  apparebat  cum
ense  longo.  Et  fortiter  mirabantur  pagani,  et  credentes  ipsum  esse
deum  Romanorum,  qui  contra  ipsos  paganos  esset  forsitan  indignatus,
ab  obsidione  hujusmodi  recesserunt.
Sic  et  tu  ab  istis  philosopliis  eris  deceptus.“  Audiens  baec  imperator
  magis  timuit  jussit[que]  filium  suum  suspendio  trahi.  Et  ecce
yalde  mane  yenit  sextus  philosophus  et  dixit:  „Domine  imperator,  vobis
  eveniet  quod  accidit  cuidam  militi,  qui  amore  uxoris  suae  fuit
mortuus.“  Et  dixit  imperator:  „Quid?“  Dixit  philosophus:
„Quidam  miles  habuit  uxorem  pulcherrimam,  quam  intime  dili-  vidua
gebat  et  cum  quadam  die  simul  manducarent,  domina  volens  panem
inscidere  vulnerayit  se  ipsam  in  digito  ita  quod  sanguis  emanabat.
Videns  autem  maritus  sic  largiter  sanguinem  effluere,  statim  mortuus
fuit.  Videns  domina  maritum  mortuum  dolebat  multum  ita  quod  non
poterat  ab  aliquo  consolari  et  dicebat:  'Maritus  meus,  quem  multum
dilexi,  est  pro  me  mortuus,  et  ego  yolo  pro  ipso  mori.’  Et  cum  maritus ­
  foret  sepultus  extra  ciyitatem  sicut  mos  erat  antiquorum,  mulier
fecit  sibi  fieri  super  ejus  sepulchrum  quoddam  tugurium  et  ibidem
sedens  die  et  nocte  flebat  nec  poterat  consolari.  Contigit  autem  quod
tune  temporis  quidam  rex  illius  ciyitatis  fecit  suspendi  quendam  propter ­
  homicidium  quod  fecerat.  Timens  autem  rex  ne  parentes  suspensi
  ipsum  in  nocte  aufferrent,  mandayit  cuidam  suorum  militum  ut
sub  poena  capitis  ipsum  suspensum  sic  custodiret  ne  forte  auferretur.
Custos  vero  suspensi  cum  quasi  tertia  nocte  multum  sitiret  ita  quod
a  potu  non  poterat  continere  nec  esset  ibi  aqua  respexit  circumquaque
  et  yidens  tugurium  dominae  recordatus  est  quod  fuit  ibi  mulier
supra  dicta  iyitque  ad  eam  et  cum  petiisset  ab  ea  potum  et  ipsa  dedisset,
  yidens  eam  custos  multum  pulchram,  dixit  ei:  'Quid  est  quod
facis,  domina?  Tuus  luctus  non  prodest  marito  tuo.  Invenias  tibi  meliorem’,
  suadensque  sibi  tantum  quod  concubuit  cum  ea  sbpra  sepulchrum ­
  mariti  sui.  Reversusque  custos  ad  furcas  suspensum  invenit
sublatum  timens  de  morte  sibi  minata  propter  non  custodiam  ipsius
suspensi.  Rediens  autem  custos  ad  dominam  quod  <)  eidern  acciderat

0  Cad.  et  quod.
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.