Skip to main content Jump to sidebar

Full text : Sitzungsberichte / Akademie der Wissenschaften in Wien, Philosophisch-Historische Klasse Sitzungsberichte der Philosophisch-Historischen Classe der Kaiserlichen Akademie der Wissenschaften, Wien, 57. Band, (Jahrgang 1867)

110

M  u  s  s  a  f  i  a

ROMA.

Fecitque  juvenis  convocari  multos  amicos  suos  et  specialiter  maritum
uxoris.  Dixit  ei:  'Habeo  desponsare  quandam  dominam  multum  honestam;
  volo  quod  intersis  honori  meo.’  Qui  dixit:  'Libenter.’  Fecit
autem  juvenis  iste  armari  quandam  galeam  multum  velocitei’  currentem
  quae  in  litore  maris  stabat  ad  recipiendum  eum,  ivitque  juvenis
ad  dominam  et  fecit  eam  praeparari  et  jussit  eam  venire  juxta  mare
ubi  erant  multi;  quod  factum  est  sic.  Maritus  autem  ejus  voluit  eam
noscere,  sed  propter  illa  quae  superius  dicta  sunt  non  audebat  dicere
quidquam,  cogitans  diabolum  se  decipere.  Alii  autem  quam  plures
astantes  cognoscebant  eam  bene  sed  videntes  ibi  stare  maritum  non
quid  loquentem  tacebant.  Et  sic  desponsabat  eam  juvenis  coram
marito  et  aliis  astantibus  et  petita  licentia  ab  eis  intraverunt  galeam
et  recesserunt.  Judex  reversus  ad  cameram  suam,  credens  eam  invenire,
  nidum  inveniens  vacuum  multipliciter  concepit  se  deceptum.
Et  nemo  est,  mi  rex,  qui  a  midiere  non  decipiatur.  Sic,  domine
imperator,  uxor  vestra  male  vos  decipiet  suadens  ut  filium  vestrum
occidatis.“  Audiens  haec  imperator  jussit  protinus  mortem  fdii  sui
relaxari.  Rediens  autem  imperator  ad  midierem  suam,  haec  autem
dixit  ei:  „Tu  eris  deceptus  a  pliilosophis  tuis  sicut  fuit  deceptus  quidam
  rex  paganus  qui  obsederat  Romam  cum  magno  exercitu  paganorum
  a  tribus  magis  imperatoris  romani.“  Dixit  rex:  „Quomodo?“  Respondit
  mulier:
„Hie  rex  obsedit  Romam  cum  magno  exercitu  paganorum.  Et
tanto  tempore  stetit  in  obsidione  Romae  quod  Romam  fere  tenere
amplius  Romani  non  valebant,  ita  quod  imperator  dejecit  coronam  inter
Romanos  dicens  eis:  'Defendite  coronam,  si  vultis.’  Quam  ob  rem
volebant  omnes  ire  ad  proelium.  Tune  magi  dixerunt:  'Permittas
nos  facere  aliquas  nostras  artes  et  si  proderint  bene  quidem,  alioquin
  proelium  non  sit  amplius  retrahendum.  ’  Dixit  unus  magorum:
'Ego  faciam  ita  quod  hodie  pagani  non  dabunt  proelium  i)  fecitque ­
  secundus  similiter  Tertius  vero  magus  (cum  recte  tertia  die
(269“)  a  paganis  imperabatur  2 )  a  paganis)  Noius  s )  nomine  fecit  sibi
fieri  vestimenta  longissima  rubea  multum  et  deaurata  fecitque  sibi

*)  Cod.  non  dabunt  proelium  tarnen  illico  expugnassent.
2 )  So  die  Hs.  Vielleicht  proelium  expcctabatur  a  paganis.  B:  e  lo  terzo  dt  s'aspettavano
  d'aver  la  battaglia.  A  fasst  sich  hier  kurzer.
3 )  A  Gennaro,  B  gibt  keinen  Namen  an.
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.