Beiträge zur Litteratur der Sieben weisen Meister.
109
eam nisi per septem ostia quibus Omnibus maritus smis claves portabat
nec exibat inde domina nisi in quatuor festis anni. Quidam autem
juvenis cum vidisset eam formosam in amorem ejus exarsit et sequebatur
eam quocumque ibat. Domina •) autem perpendit multum bene
quod juvenis eam diligebat sed cogitans quod melius facere non poterat
non curavit. Juvenis vero, quia ditissimus erat et eam multum
diligebat, emit quandam domum conjunctam muro turris ubi domina
erat faciebatque magistralia facta quia erat contrahens magnam amicitiam
cum viro dominae eumque ad prandium saepius invitando, fecit—
que juvenis juxta murum turris in domo suo quandam domum obscurissimam
fabricari. Juvenis denique accipiens ferramenta clam de nocte
incepit foramen turris ubi erat domina effodere per medium ascendendo
ita quod sentiri poterat, non autem perpendi, et tantum fecit quod pervenit
ad cameram turris ubi erat domina intravitque ad eam et cum ea
saepe concubuit. Foramen autem turris quod juvenis fecerat erat sub
lecto dominae ita quod maritus dominae, quia ipse ponebat topetas ut
mos est nobilium, perpendere non potuit. Desiderabat autem inde lugere.
Dixit juveni. Desiderabat nunc illudere virum. Dixit autem mulier
juveni: 'Vis ut (278 b ) doceam te quod accipias me uxorem coram
marito meo?Et ipse consentit. Dixit ille: 'Multum libenter.’ Dixit illa:
'Accipias pannos mariti mei et eos induas et vadas coram eo et ioquere
coram eo et statim cum maritus discedet a te tu confestim venies
ut restituas mihi pannos antequam ipse veniat ad me.' Fecitque juvenis
et ivit cum pannis mariti ante eum. Maritus inspiciens pannos
suos mirabatur multum sed quod sui essent dicere non audebat. Discedente
autem marito ab eo statim ivit ad cameram suam maritus.
Juvenis vero breviorem viam habens prius pannos in locum pristinum
uxori praesentabat, quia.maritus propter multa ostia in via impediebatur.
Et cum maritus venisset ad cameram invenit panuos, quod videns
se non delusum sentiens stabat bene contentus. Sic faciebat domina
de onmibus pannis mariti quos secum in camera habebat et similiter
de omnibus aliis rebus camerae Ultima dixit iterum domina:
'Volo modo quod me accipias et ducas in uxorem coram marito meo.
*) Cod. Dominus, was sich rechtfertigen Hesse. A: scguitavala ove l'andava, dclla
quäl cosa ella molto bene sc ne accorse; B: La donna si accorsc che quello giovene
l'amava.
2 ) A: E cosi fece d’un suo cagnuolo e di tutt' i suoi fornimenti; B : cosi fccie farc lo
donna d’uno cagnuolo dcl marito.