108
M u s s a f i a
INCLUSA.
cooperuitque eairi leviter ut non posset apparere. Deinde ivit ille largus
für cum filio, deficiente sibi auro, ut solitus sibi erat et dum vellet intrare
turrim ceeidit in foveam dictam usque ad guttur, ita quod caput
tantum erat supra viscum. Dixit (278 a ) autem pater filio: 'Cave tibi,
ne intres et morieris sicut et ego moriar.’ Dixit filius: 'Quid fiet ergo?’
Pater dixit: 'Nihil aliud nisi quod amputes mihi caput et taliter non
poteris cognosci et tu exinde sic malum non patiaris.’ Amputavit autem
filius caput patri et ipsum sepelivit. Rediens autem filius domum
nunciavit matri suae, injungens ei quod non ploraret nee querimoniam
faceret, ne factum panderetur. Surgens autem mane avarus, credens
furem invenire, invenit eum sine capite. Cum autem ipsum noscere
non posset, fecit eum trahi de visco et trahi per totam civitatem ut >)
transiens ante domum fdii sui seu uxoris, non posset uxor, filius vel
familia continere a luctu et sic posset notificari quis fuerit ille für et
sic illi comprebendi. Cum autem sic traheretur ante domum suam
familia sua videns eum mortuum a luctu non poterat continere et
clamare cum ploratu lortiter inceperat. Videns autem hoc filius, quia
sagax a) erat, accepit cultellum et se in capite s) vulneravit ita quod
sanguis emanabat. Venientes autem officiales dixerunt: 'Ut quid ploratis?’
Respondit filius: ‘Ego volui lignum percutere, cum cultello vulneravi
me et ob hoc misera gens plorare non cessat.’ Credentes autem
officiales aliis nuUis plorantibus exploratis [excesserunt].
Sic aecidet 4 ) tibi, domine imperator, quia ipse quem dicis esse
filium tuum tibi taudem caput amputabit. Dixitque imperator et jussit
eum summo mane ad suspendium duci. Et ecce veniens quintus philosophus
summo mane inter alia dixit ei: „Domine imperator, non
debetis attendere verba mulieris vestrae malignae quia decipiemini
ab ea sicut deceptus fuit quidam sapiens judex ab uxore sua.“ Dixitque
imperator: „Qualiter fuit?“ Dixit pbilosophus:
„Quidam sapiens judex liabuit uxorem sapientem quam nimis diligebat
et reclusit eam in quandam turrim ubi non erat fehestra nisi
in cacumine turris. Et illa turris erat altissima nec poterat intrari 5 ) ad
9 Cod. et.
2 ) A: malizioso; B: vessato, was Cappelli durch „sopprapreso da grande travaglio“
erklärt. Könnte nicht das Wort eher mit prov. vezat, afr. envoisie, rumän. jnvezat
in Zusammenhang gebracht werden?
3 ) AB, mit den anderen Fassungen übereinstimmend: nclla coscia.
Cod. accidit. — 5 ) Cod. intrarc.